Kalahari
Kalahari[1] sunt magna deserta in Africa Austrina, in terris Namibiae, Botsuanae, et Africae Australis. Deserta crescunt, et nunc partes Angoliae, Zimbabuae, et Zambiae occupant. Area desertorum circa 600 milia chiliometrorum quadratorum est.
Flumen Okavango magnum in arenis Kalahari delta magnum facit, cuius omnes rami exsiccantur. Arenae Kalahari rubrae sunt. Non omnis Kalahari arenis operta est, sed et savanna sicca cum acaciis et adansoniis invenitur; aquae fontes tamen absunt.
Notae
recensere- ↑ Missiones catholicae, cura S. Congregationis de propaganda fide descriptae (Romae, 1895), 375.
Nexus interni
recensere- 1702 Kalahari, asteroides
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Kalahari spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 23°0′0″S 22°0′0″E • GeoNames • Kalahari Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия |