Res publica Komi[1] (Russice Республика Коми, Komi Коми Республика) est subiectum Foederationis Russicae, anno 1921 ut regio autonoma Komi (Siraenorum) creatum, anno 1936 in rem publicam autonomam transformatum, ab anno 1993 autem statum et nomen hodiernum tenens, et ab anno 2000 in districtum (circulum) foederalem Septentrio-Occidentalem Russicum inclusum.

Wikidata Komi (res publica)
Res apud Vicidata repertae:
Komi (res publica): insigne
Komi (res publica): insigne
Komi (res publica): vexillum
Komi (res publica): vexillum
res publica
Civitas: Russia
Locus: 64°17′0″N 54°28′0″E
Nomen officiale: Республика Коми
Situs interretialis

Forma

Area: 416 800 chiliometrum quadratum
Caput: Sysola

Gestio

Praefectus: Rostislav Goldstein
Consilium: State Council of the Komi Republic

Vita

Incolae: 720 610
Sermo publicus: Russica, lingua Komiensis
Zona horaria: Tempus Mosquanum, UTC+3, Europe/Moscow

Commemoratio

Paean: National Anthem of the Komi Republic

Sigla

Siglum autoraedarum: 11

Tabula aut despectus

Komi (res publica): situs
Komi (res publica): situs

Aream 416 774 chm2 habet. Res publica Komi sita est in septentrio-oriente Russiae Europaeae, cum regione Tumenensi, i.e. eius districtibus autonomis Iamalo-Nenetico (in septentrio-oriente et oriente) atque Chanty-Mansico – Iugra (in meridie-oriente et meridie), regione Sverdloviensi (in meridie), territorio Permico (in meridie), regione Kirovensi (in meridie, meridie-occidente et occidente), regione Archangelopolitana eiusque districtu autonomo Nenetico (in septentrio-occidente, septentrione et septentrio-oriente) contermina.

Fere 90 % territorii rei publicae silvae piniferae (taiga) occupant. Praeterea, res publica Komi deposita petrolei, gasii et carbonis habet. Montes Urales Boreales et Cispolares cum cacuminibus magnis Telposiz et monte Populari limes rei pulblicae orientalis est. Sub Uralibus Silvae intactae Komienses, monumentum Patrimonii totius mundi, in re publica sitae sunt. Petschora (cum tributariis Ishma, Czilma, Ussa, Stzuchogora, Potzscheriema) et Wytschegda (cum Sysola accola) flumina rei publicae sunt maximae. Kara flumen in re publica incipit.

Rei publicae Komi sunt circa 857 milia incolarum (anno 2016), quorum (secundum censum anni 2010) 65,1 % Russi, 23,7 % Komi (Siraeni), 4,2 % Ucraini et 1,3 % Tartari sunt. Linguae publicae sunt Komi (Siraenorum) et Russica.

Caput et urbs maxima rei publicae est Sysola. Aliae urbes maiores sunt Uchta et Vorcuta et Petschora.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad rem publicam Komi spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 64°17′0″N 54°28′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
  NODES