Haec pagina civitatem Asiaticam tractat. Si incensum quaeris, vide Tus.

Libanus[1] vel publice Respublica Libana (Arabice الجمهورية اللبنانية) est civitas sui iuris in Asia sita, Mari Mediterraneo adiacens. A septentrionibus orienteque a Syria finitur, a meridie secum 'Lineam caeruleam', quae dicitur, ab Israele, ab a occidente a Mari Mediterraneo. Libanus ad Levantem pertinet. Anno 2022, fere 5 500 000 hominum in Libano vivebant, paene media pars Beryti. Urbes numero incolarum proximae sunt Tripolis in septentrionibus et Sidon in meridie sitae.

Wikidata Libanus
Res apud Vicidata repertae:
Libanus: insigne
Libanus: insigne
Libanus: vexillum
Libanus: vexillum
Terra continens: Asia
Territoria finitima: Syria, Israel
Locus: 33°50′0″N 35°46′0″E
Caput: Berytus

Gestio

Res publica parlamentaria
Princeps: no value
Praefectus: Najib Mikati
Consilium: Parliament of Lebanon

Populus

Numerus: 6 100 075
Sermo publicus: Arabice
Zona horaria: UTC+2, UTC+3, UTC+2, Eastern European Summer Time, Asia/Beirut
Moneta: Lebanese pound

Commemoratio

Paean: Lebanese national anthem

Sigla

ISO LB, LBN, 422; IOC LBN
Dominium interretiale: .lb
Praefixum telephonicum: +961
Siglum autoraedarum: RL

Tabula aut despectus

Libanus: situs
Libanus: situs
Tabula praesentis Libani.

Geographia

recensere

Terra Libani in quattuor partes dividitur, quae recta linea praeter mare patent:

  • Plaga litoralis 225 chiliometroum, quae ardua ad montes surgens in septentrionibus ac meridie latior fit,
  • Libanus mons, qui praeruptus faucibusque difissus a septentrionibus in meridiem porrigitur,
  • Vallis Biqa in oriente,
  • Antilibanus, mons exsiccatus atque aridus, et Hermon, qui altissimus est mons Libani in finibus inter Libanum, Israel et Syriam situs.

Leontes, longitudine 140 chiliometrorum maximus Libani fluvius, in Biqa valle prope Heliopolim ortus Libanum secat et Tyri ad septemtriones in Mare Mediterraneum se effundit. Alii fluvii sunt Orontes in Syriam Turciamque fluens et Hasbani, qui est unus e tribus fontibus Iordanis.

Ex antiquitate plures urbes in litore iacent. Regiones interiores, quae naturam mirae pulchritudinis atque vicos monasteriaque antiqua ostendunt, agriculturae, secessui oppidanorum et periegetis serviunt. Vallis Biqa parvam quidem praecipitationem accipit, quod Libanus Mons imbres arcet, irrigatione artificiosa tamen vinum, oleum, holera, fructus, frumentum et lac necnon cibi ex lacte parati producuntur.

Cedrus, qui vexillum respublicae exornat, adhuc non nisi raro in medio monte Libano invenitur.

Praecipuae urbes

recensere

Historia

recensere
 
Templum apud Heliopolim.

Libanus olim terra Phoenicum post Tyrum anno 332 expugnatam primo ab Alexandro Magno, tum a Seleucidis, demum a Romanis imperio rectus est. Postquam Arabes inter annos 634 et 640 regionem invaserunt, Libanus pars mundi Arabici et postea Ottomanici factus est. Incolae lingua Arabica loquentes partim religionem Islamicam, partim Christianam confitentur, etiam aliis minoritatibus religiosis exstantibus.

Postquam Imperium Ottomanicum primo bello mundano devictum est, Libanus anno 1922 sub dicionem Francicam venit. Cum anno 1943 Libanus respublica sui iuris proclamatus esset, copiae Francicae anno 1946 Libanum (et Syriam) reliquerunt.

Ex anno 1948, quo Israel orta est, Libanus cum hac civitate confini in bello est. Anno 1958 controversia inter Christianos, qui se consiliis civitatum occidentalium consociaverant, et Musulmanos nationalismo Arabo faventes mota, novo autem praeside Fuad Schihab (Chéhab) electo res cito pacatae sunt. Prudentibus consilii rationibus status civitatis stabilitus est, oeconomia floruit, democratia - unica in mundo Arabo - prospere processit. Inter annos 1949 et 1969, quibus Libanus multis in rebus in Franciae exemplum formatus erat, etiam "Helvetia Orientis", Berytus "Parisius propinqui Orientis" habebatur.

Pristinae novaeque inter factiones simultates anno 1975 ad bellum civile duxerunt, cuius in continuatione copiae Israeliticae ac Syriacae partes Libani occupaverunt. Controversiae inter factiones religiosas gentilesque (Christianos, Sunnitos, Siitos, Druzos et Palaestinos) necnon ideologicas (vires "dextrae" ac "sinistrae") usque ad annum 1990 continuaverunt. Anno 2000 copiae Israeliticae, anno 2005 ultimae Syriae copiae Libanum reliquerunt. Tamen opera urbes oeconomiamque restituendi bellis circum flagrantibus perdifficile facta est, praeterea compositio civium valde se mutaverat, quod multi Christiani annis belli emigraverant, vis Hizbullah factionis ab Irania adiutae per annos creverat.

Ex anno 2019 gravis crisis oeconomica Libanum vexat, praetera fere 1 500 000 hominum, qui e Syria fugerant, aerarium publicum onerant. Anno 2023 quadraginta centesimae incolarum, inter quos maior pars profugorum, fame laboraverunt.[2]

Anno 2024, exercitus Israeliticus ad Hizbullah factionem dimicandam iterum partes Libani militibus ac bombis aggreditur.

Gentes et religiones

recensere

Circa 95 centesimae gentis Libani sunt Arabes, 4 centesimae Armeni. Publica lingua est Arabica, plures etiam Francogallice et Anglice loquuntur. Quidam Christiani adhuc linguam Aramaicam (sive Syriacam) in liturgia utuntur.

Circa sexaginta quinque centesimae incolarum Musulmani (Druzis inclusis) sunt, reliqui Christiani. Numeri exacti non sunt. Musulmani in sectis (imprimis Sunnitica et Sciitica) divisi sunt. Plurimi Christianorum sunt Catholici, plerumque ad Ecclesias Catholicas Orientales pertinentes (Ecclesia Antiochena Maronitarum, quae ritu Byzantino utitur, et Ecclesia Graeco-Melchita Catholica, quae ritu Antiocheno utitur. Sunt autem et aliae factiones Christianae (Ecclesia Orthodoxa, Ecclesia Apostolica Armena et aliae) in Libano. Maior pars Musulmanorum in partibus australibus et in Biqua valle vivunt, plurimi Christiani in medio Libano et in montibus.

Systema civitatis

recensere
 
Parlamentum Libani.

Libanus ab anno 1926 est respublica, his diebus democratia parlamentaris. Res propter partes religionibus in civitate administranda assignatas difficiles moderatu atque instabiles sunt. Plures praesides aliique politici post civitatem sui iuris constitutam in officio aut postea interfecti sunt. Constitutio, quam "consilium contitutionis" tuetur, anni 1926 postremo anno 1999 mutata est.

Quattuor munera civitatis suprema membris certarum religionum reservata sunt:

Hae regulae anno 1989 confirmatae non in constitutione anni 1926 positae sunt, sed in "Pacto Nationali" anni 1943.

Dux civitatis sexto quoque anno eligitur, statim post munus exactum eligi non potest. Ius suffragii est civibus, qui 21 annos compleverunt.

Parlamentum (Maǧlis an-Nuwwāb) 128 membrorum quarto quoque anno eligitur. Sedes religionibus forma sequenti attributae sunt:

Maronitae Musulmani Siitici Musulmani Sunnitici Christiani Graeco-Orthodoxi Antiocheni Druzi Melchitae Armeni Orthodoxi Alavites (Nusairites) Armeni Catholici Protestantes Minoritates
34 sedes 27 sedes 27 sedes 14 sedes 8 sedes 8 sedes 5 sedes 2 sedes 1 sedes 1 sedes 1 sedes 128 sedes ex toto

Aliter ac aliae civitates Arabicae Libanus multas factiones habet, quae varias societatis voluntates exprimunt.

  1. De monte ex antiquitate noto: Quintus Curtius Rufus, Historiae Alexandri Magni http://latin.packhum.org/loc/860/1/14/4796-4803,6095-6102@1 4.2.18.5]: "ex Libano monte". De civitate hodierna: Paulus episcopus, Litterae decretales "Quamvis Libanus".
  2. Julia Neumann: Wirtschaftskrise im Libanon: Mit Tupperdosen zum Essensstand. In: Die Tageszeitung: taz. (die 9 Iunii 2023), ISSN 0931-9085

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Libanum spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 33°50′0″N 35°46′0″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия
Libanus : politica
Primi ministri Libani
Ante libertatem datam

Augustus Adib Pacha • Béchara El Khoury • Habib Pacha Es-Saad • Béchara El Khoury • Aemilius Eddé • Augustus Adib Pacha • Carolus Debbas • Abdallah Beyhum • Ayoub Tabet • Khayreddin al-Ahdab • Khaled Chehab • Abdallah El-Yafi • Abdallah Beyhum • Alfredus Naccache • Ahmad Daouk • Sami as-Solh • Ayoub Tabet • Petrus Trad

Post libertatem datam

Riad Al Solh • Abdul Hamid Karami • Sami as-Solh • Saadi Al Munla • Riad Al Solh • Hussein Al Oweini • Abdallah Yafi • Sami as-Solh • Nazem Akkari • Saeb Salam • Abdallah Yafi • Khaled Chehab • Saeb Salam • Abdallah Yafi • Sami as-Solh • Rashid Karami • Abdallah Yafi • Sami as-Solh • Khalil al-Hibri • Rashid Karami • Ahmad Daouk • Saeb Salam • Rashid Karami • Hussein Al Oweini • Rashid Karami • Abdallah El-Yafi • Rashid Karami • Abdallah El-Yafi • Rashid Karami • Saeb Salam • Amine Hafez • Takieddin el-Solh • Rachid Solh • Nureddine Rifai • Rashid Karami • Selim al-Hoss • Takieddin el-Solh • Shafik Wazzan • Rashid Karami • Selim al-Hoss • Michael Aoun • Selim al-Hoss • Omar Karami • Rachid Solh • Rafic Hariri • Selim al-Hoss • Rafic Hariri • Omar Karami • Najib Mikati • Fouad Siniora • Saad Hariri • Najib Mikati • Tammam Salam • Saad Hariri • Hasanus Diab • Najib Mikati

Ministri rerum externarum Libanenses (1976–)

Fouad Boutros 1976 • Élie Salem 1982 • Rashid Karami 1984 • Salim Hoss 1987 • Michael Aoun 1988 • Farès Boueiz 1990 • Nasri Maalouf 1992 • Farès Boueiz 1992 • Salim Hoss 1998 • Mahmoud Hammoud 2000 • Jean Obeid 2003 • Mahmoud Hammoud 2004 • Fawzi Salloukh 2005 • Ali al-Shami 2009 • Adnan Mansour 2011 • Gebran Bassil 2014 • Nassif Hitti 2020

Capsae cognatae: Primi ministri Libani
  NODES
admin 1
INTERN 2