Limne (Graece Ελύμνιον, Neograece Λίμνη) est urbicula Graeca 2118 incolarum (statu 2001) in Euboeae litore occidentali a Chalcide in boreo-occidentem versus sita. Limne est sedes demi Mantudii-Limnae-Hagiae Annae in regione Graecia Media.

Wikidata Limne
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Graecia
Locus: 38°46′12″N 23°19′12″E
Numerus incolarum: 1 565, 1 916, 2 111, 1 642, 2 708

Gestio

Procuratio superior: Mantudium-Limne-Hagia Anna

Tabula aut despectus

Limne: situs
Limne: situs

Urbicula in litore sinus Euboici septentrionalis sita montibus Xirone (990 m) et Candyle (1225 m) supereminentibus.

Antiquitate in vicinis Orobiis fuit Oraculum Apollinis. Hodie prope Limnen sunt tria monasteria: Hagia Irene, novius monasterium monacharum, Hosios David, monasterium late notum, et Galatace, monasterium Euboeae septentrionalis antiquissimum.

Olim vicus piscatorum hodie Limnae etiam periegesis maximi momenti est.

  NODES
iOS 1
languages 1
os 2
text 1