Lucas Cranach maior (natus Lucas Sunder Kronach in Franconia die 4 Octobris 1472; mortuus Vimariae die 16 Octobris 1553) fuit pictor et incisor Germanicus. Eius cognomen verum verisimiliter erat Sünder (etiam Sunder, Sonder aut Süündä, vel Müller). Pater fuit pictoris Lucae Cranach minoris.

Wikidata Lucas Cranach maior
Res apud Vicidata repertae:
Lucas Cranach maior: imago
Lucas Cranach maior: imago
Lucas Cranach maior: subscriptio
Lucas Cranach maior: subscriptio
Nativitas: 4 Octobris 1472; Crana
Obitus: 16 Octobris 1553; Vimaria
Patria: Sacrum Romanum Imperium, Germania

Familia

Genitores: Hans Sunder, Hans Sunder; Barbara Hübner
Coniunx: Barbara Brengbier
Proles: Hans Cranach, Lucas Cranach minor

Memoria

Sepultura: Vimaria
 
Tabula commemorativa Wittenbergae de Cranach artifice, institore, burgimagistro

Artifex in principio a patre ipso exercebatur. Alia facta istius temporis sunt ignota, quamquam constat eum esse in vestigiis sic dictae Scholae Franconicae, inter cuius optimos viros numerabantur Matthias Grünewald et Albertus Altdorfer. De quo studio bonum testimonium perhibet opus Ruhe auf der Flucht anni 1504 (Berolini), artificium eius antiquissimum quod ad scientiam nostram de anno fabricationis attinet. Observatio naturae necnon colores in tabula ista reape splendent.

Anno 1505, Cranach pictor aulicus principis atque electoris Saxonici Friderici III creatus est: primo Cranach habitavit Torgaviae, mox autem Wittenbergae, ubi labores multas variasque suscepit. Ob studium zelumque multos adlatos in officina sibi ascivit ut res mandatae ad tempus ad clientes venire possent. Propterea quod omnia opera nomine suo in ergasterio signavit auctoritatem propriam nolens volens minorem reddidit.

Anno 1508, dux Saxoniae ei privilegium insignium portandorum dedit, quae serpentem alatum et anulum in naso monstrant. Anno 1509, in Bataviam missus est, ubi Carolum V imperatorem adulescentem pinxit. Anno 1520, pharmacopolium Wittenbergae acquisivit, quo in loco tabernam librariam aperuit. Domus Cranach Gothensis et Domus Cranach Vimariana exemplo sint domorum alibi pro Luca Cranach nominatarum.

In servitio Reformationis

recensere

Praeconia sic dictae Reformationis Cranach utique agebat promovebatque effigiebus reformatorum necnon xylographiis contra episcopum Romanum ubique distributis. Itaque etiam imagines amicorum Lutheri et Melanchtonos omnibus notae factae sunt. Attamen continuo pro Catholicis clientibus quoque operam dedit. Duces Saxoniae succedentes (Ioannes Constans, Ioannes Magnanimus) se maecenates Lucae Cranach esse minime spernebant. Cranach anno 1519 in rebus argentariis inspector fuit, annis 1537 et 1540 vel demarchus.

Anno autem 1550, Augustam Vindelicorum petivit principe Ioanne Friderico captivo. Duobus annis post eum secutus est Vimariam, ubi et mortuus et sepultus est in fano castellano. Cippus tamen invenitur in sepulcreto circa Ecclesiam Sancti Iacobi Vimarianam instituto.

Gravitudo

recensere

Cranach tempore suo omnibus vere notus fuit, quippe qui Reformationem propulsaret (praeter ingenia multa alia). Cranach artes novas in tota Germania Media et Septentrionali regebat disponebatque, quamvis numquam Albertum Dürer aequare posset. Gigantes formas Italicas Cranach abhorruit, qui minora maioris aestimasse videtur. Colores eius semper clari bene usque nostros dies conservantur, quibus raro utebatur ad homines valde ingeniosos monstrandos: Lucas Cranach maluit burgenses pingere, non nobiles. Affabre facies necnon res mythologicas et plagas phantasticas depingere sciebat.

Vimariae eius magnum opus admirari potest in Ecclesia Herder de Christo crucifixo resurrectoque et de Ioanne Baptista; in ara sancti reformatorum ipsorum vultus habent. Oeniponte in ecclesia cathedrali est Deipara pulcherrime a Cranach picta. Sollerter diligenter libenter libros illustrabat quoque. Xylographus maximus fuisse dicitur.

Opera selecta (cum locis anno 1906 digestis)

recensere
  • Musea Berolinensia multa opera monstrant: Folge aus dem Leiden Christi, Apollo und Diana, der Brunnen der Jugend, Venus und Amor, Porträt Albrechts (Kurfürst von Mainz)
  • In pinacothecis Dresdae habemus inter alia opera: Adam und Eva, Judith und Lucretia, Delila und Simson, David und Bathseba, Christus an der Säule (1515), der bethlehemitische Kindermord, Christus und die Kinder, eine ruhende Quellnymphe (1518)
  • Oeniponte in Austria est Deiparae succurrentis imago in cathedrali ecclesia et Maria altera in fano Capuccinorum.
  • Lipsiae admireris: Christus, der die Kindlein zu sich kommen läßt (in delubro Sancti Pauli); Bildnis eines Sterbenden (in museo quodam).
  • Mansfeld in ecclesia castellana pendent: Altarbild mit der Kreuzigung, Grablegung und Auferstehung
  • Misniae in cathedrali ecclesia: Heiland mit den Wundmalen
  • Wörlitz (in domo Gothica): Vermählung der Hl. Katharina
  • Naumburgi in ecclesia paroeciali: Christus, die Kinder segnend
  • Torgaviae in Fano Sanctae Mariae: Die 14 Nothelfer.
  • Monaci Pinacotheca vetus possidet:: Moses und Aaron mit den Gesetzestafeln, die Ehebrecherin, Lucretia, Christus am Kreuz, effigies Lutheri/Melanchthonos/Friderici Sapientis, Venus und Amor
  • In bibliotheca regia Monacensi: liber praedicatorius splendidissimus cum lithographiis
  • Petropolis urbs gaudet de: Madonna unter dem Apfelbaum, Venus und Cupido, Heirat eines Jünglings mit einer häßlichen Frau
  • Oberschleißheim in pinacotheca regia:: Maria mit zwei Engeln, die Hl. Katharina und ihre Enthauptung, ein alter Mann ein junges Mädchen liebkosend, der Mund der Wahrheit
  • Salinis Saxonicis in Ecclesia BMSV necnon in ecclesia ad Schneeberg: altaria magna
  • Vindobonae: Anbetung der Weisen, Christus den heiligen Frauen erscheinend, die heilige Katharina und Rosalia, der Hl. Hieronymus mit dem Löwen, der Hl. Leopold.

Pinacotheca

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Lucam Cranach Maiorem spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Getty Museum
  NODES
iOS 2
languages 1
mac 1
os 21
text 1