Maria Angela Holguín Cuéllar
Maria Angela Holguín Cuéllar (Bogotae nata die 13 Novembris 1963) est legata et politica Columbiae.
Bogotae et breve temporis spatium Lutetiae educata, Maria Angela Holguín alumna est universitatis Andinae in urbe natali, ubi scientiae politicae studuit, atque instituti Studiorum Diplomaticorum et Strategicorum Parisiensis. Legata postea operam dedit apud ministerium rerum externarum Columbianum, ubi ministra vicaria ab anno 1994 usque in 1998 fuit, praeside Ernesto Samper; quo officio apud congressum Motus civitatum neutralium Carthagine Indiarum anno 1995 hospes participavit. Legata pro patria iuxta Venetiolam ab anno 2002, iuxta Nationes Unitas annis 2004 et 2005, deinde apud corporationem evolutionis Andinam(es) et argentariam evolutionis Latinoamericanam(en) meruit. Suadente Ioanne Manuele Santos praeside nuper electo, cui iam in itinere ad Britanniam et Germaniam adfuerat, ministra rerum externarum die 7 Augusti 2010 creata est.
Bibliographia
recensere- "María Ángela Holguín, la Canciller" in El Tiempo (25 Iunii 2010)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Mariam Angelam Holguín spectant. |
- "María Ángela Holguín Cuéllar" apud La Silla Vacía
- Vita apud situm praesidii Columbiani
Noemí Sanín 1991 • Rodericus Pardo García-Peña 1994 • Maria Emma Mejía 1996 • Camillus Reyes Rodríguez 1998 • Gulielmus Fernández de Soto 1998 • Carolina Barco 2002 • Maria Consuelo Araújo 2006 • Ferdinandus Araújo Perdomo 2007 • Iacobus Bermúdez Merizalde 2008 • Maria Angela Holguín Cuéllar 2010 • Carolus Holmes Trujillo 2018 • Claudia Blum 2019 Capsae cognatae: Praesides Columbiae | |