Vide etiam paginam discretivam: Planum (discretiva).

Maris aequor, plenius subtiliusque maris aequor medium, est limes medianae altitudinis superficiei oceani. Verbum autem ad mensuram altitudinis adhibetur, quae super maris aequor appellari potest.

De vocabulis

recensere

Columella locutione hoc sensu utitur in libris de re rusticis: "ut in solo piscinae posita libella septem pedibus sublimius esse maris aequor ostendat" et "sin autem locus ubi uiuarium constituere censemus pari libra cum aequore maris est."[1] Alibi autem aequor 'mare placidum' saepe significat; ut apud Varronem: "aequor mare appellatum, quod aequatum cum commotum vento non est."[2]

De mutatione

recensere

Crescit et decrescit maris aequor propter rationes diversas. Liquefactio glaciariorum eam crescere facit, glaciatio decrescere. Exspectatur itaque calefactio globalis planum marinum augere. Breviores mutationes (semel aut bis in die) a fluxu maris efficiuntur.

Nexus interni

  1. Columella, De re rustica 8.17.3.6 et 8.17.4.2.
  2. Varro, De lingua latina, 7.23.2.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Maris aequor spectant.
  NODES
Done 1