Martinus Schulz (Ascvilari natus die 20 Decembris 1955), olim librarius, est politicus Germaniae, sodalis socialis democraticae factionis et ab anno 2012 usque ad annum 2017 Parlamenti Europaei praeses fuit.

Wikidata Martinus Schulz
Res apud Vicidata repertae:
Martinus Schulz: imago
Martinus Schulz: imago
Martinus Schulz: subscriptio
Martinus Schulz: subscriptio
Nativitas: 20 Decembris 1955; Hehlrath
Patria: Germania

Familia

Genitores: Albert Schulz; Clara Schulz
Coniunx: Inge Schulz

Cursus honorum

recensere

In comitiis Parlamenti Europaei anni 2014 fuit candidatus designatus factionis socialisticae Europaeorum ad officium praesidis Commissionis Europaeae.[1] Anno 2015 Praemium Caroli Magni accepit. Mense Ianuario 2017 Antonius Tajani eius successor praeses parlamenti electus est. Paulo post etiam legatus se recessit, ut candidatus cancelarii foederalis Germaniae et praeses factionis SPD fieret.[2] Die 19 Martii eiusdem anni Martinus Schulz successor Sigmarii Gabriel omnibus suffragiis sodalium praeses factionis SPD electus est[3]. Sed insequentibus mensibus factio eius SPD tres electiones senatuum terrarum et die 24 Septembris 2017 suffragium Dietae Foederalis Germaniae perdidit. Tamen ipse legatus ad Dietam Foederalem electus est. Schulz deinde primo negavit factionem suam partem consilii ministrorum Germaniae futurum, deinde autem id probavit et ministrum rerum exterarum fieri voluit. Idcirco sodalibus suis valde vituperatus est et die 14 Februarii 2018 Olaus Scholz eius successor pro tempore creatus est[4].

Bibliographia

recensere
 
Martinus Schulz, Marise Cremona, Dieter Schlenker archivarius iuxta unionem Europaeam, Rosen Plevneliev anno 2013 colloquentes

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Martinum Schulz spectant.
  NODES
iOS 2
languages 1
mac 1
os 4
server 1
text 1