Vide etiam paginam discretivam: Menelaus (discretiva).

Menelaus (in graeco antiquo Μενέλαος 'potestas populi') fuit vir Graecus belli Troiani et rex Spartae. Filius Atrei, minor frater Agamemnonis, est maritus Helenae, quam Paris abducit ad Troiam. Fuit autem causa expeditionis ducum Graecorum qui eam reciperent. Sexaginta naves e laconia in Asiam ducebat[1].

Menelaus et Paris pugnant (Il. 3.340-394)

In Iliade Homeri, acceptat bellofinem ponere certamine cum Paridi et eum interfecisset si hic non servatus esset a Venere.

Menelaus Patrocli corpus ad Achillem portat (Il. 17.1ff)

Menelaus adest in pugna circum corpus Patrocli, sed saepe obscuratus est ab Agamemnone, duce exercitus graeci.

Denuo apparet in Odyssea Homeri, vivens Spartae. Reconciliatus cum Helena, accepit filium Ulyssis, Telemachum. Spartam rediit cum Orestus interfecit Clytaemnestram Aegisthumque.

Apud Euripidem

recensere

Est persona etiam plurium tragoediarum, inter quas memorandae sunt Andromache, Iphigenia Aulidensis, Orestes, Troades, Helena Euripidis, Aiax Sophoclis. In Euripideis invidiosas partes semper agit quod fortasse cum Atheniensium odio erga Spartanos coniungendum estː in Iphigenia Aulidensi[2] postquam epistulam legato vi eripuit fratrem Agamemnonem increpat quod ille ab Iphigenia immolanda nunc rursus abhorreat. In Oreste[3] fratris filio ab Argivis morte damnato succurrere socordia recusat, in Troadibus[4] quamvis ab Achaeis uxorem puniendam acceperit formositati uxoris et libidini suae indulgens eam secum in Graeciam ducit, in Andromacha[5] filiae Hermionae odio obsecutus parvum filium Troianae captivae obsidem capit et necem eius miserae matri minatur donec Thetidis asylum relinquere et supplicium adire cogeretur; quin etiam postquam eam vinculis oneravit infantem necandum filiae traditurum fatetur. Quod fecisset nisi Peleus senex, rex Thessaliae, eum prohibuisset. In Helena tantum vir non quidem malus sed magna ex parte ridiculus ostenditur ut qui per septem annos vanam uxoris imaginem secum maritimis erroribus circumtulit antequam veram cognosceret. Non minus invidiosus quam apud Euripidem ostenditur in Sophocleo Aiace[6] ubi heroem Aiacem, acerrimum et fortissimum bellatorem, ob facinora ex furore subito commissa sepeliri vetat.

  1. Ilias II.581-590.
  2. Versus 303-542. Quod idem his verbis ei obicit Peleus (Andromache 624-6)ː Πρὸς τοῖσδε δ' εἰς ἀδελφὸν οἷ' ἐφύβρισας, σφάξαι κελεύσας θυγατέρ' εὐηθέστατα; Οὕτως ἔδεισας μὴ οὐ κακὴν δάμαρτ' ἔχῃς. = "Insuper quantam vim fratri intulisti cum filiam iugulare stulte iussistiǃ Adeo malam feminam amittere timebas."
  3. Versus 356-724. Cf. Aristoteles, De arte poetica 454a et 461b.
  4. Versus 860-1059. Quod idem vehementibus verbis ei obicit Peleus (Andromache 628-31)ːοὐκ ἔκτανες γυναῖκα χειρίαν λαβών, ἀλλ', ὡς ἐσεῖδες μαστόν, ἐκβαλὼν ξίφος φίλημ' ἐδέξω, προδότιν αἰκάλλων κύνα, ἥσσων πεφυκὼς Κύπριδος, ὦ κάκιστε σύ = "non necasti uxorem in tuam potestatem redactam sed statim mammas vidisti gladium abiciens perfidae cani blanditus es et oscula probasti, Veneris servus, o pessime homo"
  5. Versus 309-746.
  6. Versus 1042-1160.
  NODES