Monasterium

aedificium ubi monachi vel monachae vivunt et laborant. Locus in quo vita communis agitur.
Haec pagina aedificium tractat. Si aliud quaeris quod etiam “Monasterium” appellatur, vide Monasterium (discretiva).
Vide etiam paginam discretivam: Coenobium (discretiva).

Monasterium est aedificium ubi monachi vel monachae vivunt et laborant. A verbo Graeco μοναστήριον cum Latinum monasterium tum notiones plurimarum linguarum deductae sunt, e.g. monastery (Anglice), монастырь (Russice), monastère (Gallice), monasterio (Hispanice).

Monasterium Orthodoxum in rupe apud Montem Athos in Graecia constructum.

Monasteria etiam coenobia (Graece: κοινός 'comunis' + βίος 'vita') vocantur, quod ibi vita communis agitur.

Mos Christianus

recensere

Vita monastica orationibus in communitate et contemplatione in secessu silentioso,? labore studiisque constat. Hospites "tamquam Christus suscipiantur."[1] Monachus vel monacha votis per omnem vitam ad monasterium ligati sunt. Monasterium cui abbas praeest abbatia appellatur.

In ecclesia occidentali, monasterium plerumque est particeps alicuius ordinis religiosi, cuius regula dirigitur. Monasteria in oriente sita sua iura et suas leges habent; episcopi ecclesiarum orientalium fere semper ex monasteriis deliguntur.

Forma monasterii

recensere

Ecclesia in medio monasterio sita esse solebat. Ab ecclesia in meridiem spectans claustrum erat cum puteo, circum claustrum refectorium, dormitorium, et capitulum, interdum etiam necessarium, quod dormitorio attingebat. Praeterea coquina et officinae, horrea et cellarium, domus hospitum, et alia aedificia ad monasterium pertinebant. In bibliotheca Sangallensis coenobii exstat iconographia monasterii, quae exemplari fuisse putatur ad monasterium aedificandum.

Historia

recensere

Iam Medio Aevo monasteria loci erant ubi discipuli docebantur et libri servabantur.

Nexus interni

Nexus externus

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Monasterium spectant.


  NODES
Intern 2
iOS 3
languages 1
os 10
text 1