Nativitas Iesu
Nativitas Iesu est narratio Iesu nati secundum evangelia Lucae, Matthaei, et apocrypha biblica. Evangelia canonica Lucae Matthaeique ferunt Iesum natum esse ex Maria virgine et in praesaepe Bethleem in oppidulo Iudaeae positum esse.[1] Iosephus et Maria secundum evangelistam Lucam propter professionem quandam de orbe universo Romano describendo peregrinati sunt a Nazareth ad Bethleem, ubi Iesus natus est.
Secundum narrationem Lucae, angeli omnibus nuntiaverunt eum salvatorem hominum esse, pastoresque venerunt ad infantem adorandum. Quidam autem astronomi, ut fert evangelium Matthaei, stellam sequebantur dona parvulo in praesaepe iacenti laturi. Herodes Rex inde stragem fecit, cum omnes pueros minores duobus annis natos necari iuberet, unde familia sacra in Aegyptum fugit.
Res traditione Christiana die 25 Decembris evenisse dicitur, numeratione historicorum mediaevalium anno 1 a.C.n. exeunte, sed e rationibus recentiorum annis fere a 6 ad 4 a.C.n. hoc factum esse constat.
Fons
recensere- ↑ "Biblical literature," Encyclopædia Britannica Online, 2011.