Neopaganismus est motus ad mores spirituales et religiones polytheisticas adservandas. Neopaganismus polytheismum cum pantheismo vel panentheismo saepe commiscet.

Wiccae conveniunt pro manus interiugendi ceremonio in Avebury in Anglia
  • Neopaganismus Germanicus est fides polytheistica in qua homines divinitates paganismi Germanici antiqui colunt.
  • Druidismus est fides animata e motu Romantico saeculorum 17–19, ortaque e notionibus de Druidis Celtis Aetatis Fereae, quae hodie accuratae non putatur. Magnopere a Druidis venerantur spiritualitas, omnes res naturales, progenitores, ceremonia, tolerantia et meditatio. Nullum autem dogma speciale, aut textum, aut ducem, requirunt fideles secuturos. Quidem multi sunt athei.
  • Wicca est fides pantheistica, sed etiam bitheistica vel polytheistica. Arbitratur universum consistere in divinitate appellata Dryghten, divisa in res oppositas: Deum et Deam. Uterque potest dividi in multas deitates varias, quae sunt aspectus Dei et Deae. Wicca vehementius dicit aequalitatem deitatum marum et feminearum, quoniam aliae fides polytheisticae saepe deitates mares summa in ordine posuerunt.
  • Stregheria appellantur et magia et religio neopagana Italica, quae interdum Italice La Vecchia Religione 'Vetus religio' dicitur. Stregheria instar Wiccae pantheon deorum adorat, sed praecipue Deam Lunam et Deum Cornutum. Ut in Wicca, hi dei habentur amantes divini, qui possunt sub aliis nominibus commeare, sicut Uni et Tagni, Tana et Tanus, Diana et Dianus, Jana et Janus, et caetera. At stregheria multas consuetudines et mores habet distinctos a Wicca, et adsuetudo fidelis singulis multum variat.


  NODES
languages 1
os 5
text 2