Obsidio Leninopolis[1] (Russice блокада Ленинграда, blokada Leningrada) a Germanis tempore belli magni patrii (partis secundi belli mundani) accidit. A die 8 Septembris 1941 ad 27 Ianuarii 1944 duravit.

Visio Obsidionis.

Die 10 Iulii 1941, brevi tempore post initium belli, Germaniae contra Unionem Sovieticam, coeptus est hostilem exercitus impetum ad Leninopolim (quae nunc rursus Petropolis vocatur). Die 8 Septembris illo anno, copiae Germanicae illam urbem obsidere coeperunt. Omnes viae suppeditationis clausae sunt, praeter "viam vitae" super glaciem Lacus Ladogae, quae ab mense Martio anni 1943 sola via evacuationis hominum et fabricarum ex Leninopoli invectusque in urbem illam cibariorum, armorum, supplementi, etc. mansit. Obsidio viginti-novem menses erat. Eius tempore plus quam 650 milia incolarum Leninopoli mortui sunt—ut plurimum, propter vulgus vel famem. Copiae Sovieticae urbem ex obsessione vindicare numquam destituerunt. Die 18 Ianuarii 1943 obsidionem perruperunt, quae res ab 27 Ianuarii 1944 perfecta est.

Die 8 Maii 1965 Leninopolis, propter resistentiam fortem incolarum suorum tempore obsidionis, titulo urbis heroicae dignata est.

Anno 1942 Demetrius Šostakovič symphoniam suam VII "Leninopolitanam" composuit dum obsidio illa erat.

  • Encyclopaedia Sovietica Magna, editio tertia (Russice), apud situm cultinfo.ru
  • Dictionarium novum illustratum encyclopaedicum (Russice) Новый иллюстрированный энциклопедический словарь. Ред. кол.: В.И. Бородулин, А.П. Горкин, А.А. Гусев, Н.М. Ланда и др. М.: Большая Российская энциклопедия, 2001. ISBN 5-85270-259-5.

Nexus interni

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Obsidionem Leninopolis spectant.
  NODES
INTERN 2