Ovis aries est species mammalium quadrupedum subfamiliae Caprinarum familiae Bovidarum, usitate ut animal domesticum conservatum. Ovis, sicut omnia ruminantia, est in ordine Artiodactylorum, ungulatorum aequis digitis. Nomen ovis, etsi ad multas species pertinet, in usu quotidiano ad Ovem arietem paene semper spectat. Quoniam plusquam quinquies centum milia millionum ovium domesticarum vivunt, eorum est numerosissimae sui generis species.


Classis : Mammalia 
Ordo : Artiodactyla 
Familia : Bovidae 
Subfamilia : Caprinae 
Genus : Ovis 
Species : O. aries 
Ovis aries 
Linnaeus, 1758  
Conservationis status
DOM

Mares atque feminae cornua habent, sed cornua feminarum minuta, marum longa atque spiralia sunt. Feminae omnino pullum unum habent, quamquam parire possunt usque ad tres, postquam esse in gestatione in qua plus minusve 146 dies manet.

Oves in orbe

recensere

Exstant in orbe terrarum plusquam 800 species ovium, locis tam diversis quam montibus desertisque.

In Australia saeculo vicensimo, pecus ovinum pervenit in gradibus haud antea adsecutis; hoc pernotandi est quia ovis non ingenua huius terrae, continentis Oceaniae sed praevioribus saeculis, sua sub occupatione, introducta est, cumque aliis animalibus.

Bibliographia

recensere
 
Ovies aries supra herbas Aedium Albarum circa annum 1918 pascuntur.
  • Budiansky, Stephen. 1999. The Covenant of the Wild: Why animals chose domestication. Yale University Press. ISBN 0-300-07993-1.
  • Ensminger, M. E., et R. O. Parker. 1986. Sheep and Goat Science. Ed. 5a. Danville, Illinoesiae: The Interstate Printers and Publishers Inc. ISBN 0-8134-2464-X.
  • Simmons, Paula, et Carol Ekarius. 2001. Storey's Guide to Raising Sheep. North Adams, Massachusettae: Storey Publishing LLC. ISBN 978-1-58017-262-2.
  • Smith M. S. Barbara, Mark Aseltine, et Gerald Kennedy. 1997. Beginning Shepherd's Manual. Ed. 2a. Ames Iovae: Iowa State University Press. ISBN 0-8138-2799-X.
  • Weaver, Sue. 2005. Sheep: small-scale sheep keeping for pleasure and profit. Irvine, Californiae: Hobby Farm Press, impressio BowTie Press, divisionis BowTie Inc. ISBN 1-931993-49-1.
  • Wooster, Chuck, et Geoff Hansen (photographus). 2005. Living with Sheep: Everything You Need to Know to Raise Your Own Flock. Guilford Connecticutae: The Lyons Press. ISBN 1-59228-531-7.

Nexus externi

recensere
  Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Fossilworks • INPN France
  Vide "Ovem arietem" apud Vicispecies.
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ovem arietem spectant.
  NODES