Phalaris (Graece Φάλαρις) fuit tyrannus Acragantinus in Sicilia ab anno 570 a.C.n. usque ad mortem, cui Perillus Atheniensis inventor praeclarum taurum aeneum creavit, taurum Phalaridis appellatum.

Taurus aeneus Phalaridis (opus fictile saec. XVI p.C.n.)

Incertum est quando Phalaridis natus sit et variae sunt historiae de eius vita ante tyrannidem: originis Rhodiae dicitur esse, sed etiam Astypaleae traditur natus esse. Certe 570 a.C.n. rerum potitus est et per sedecim annos Acraganta tyrannus gubernavit. Tam ferox atque crudelis fuit ut verbum "Phalarismus" (Graece Φαλαρισμός), "mores tyrannicos" significans, crearetur ab equite Romano scriptoreque T. Pomponio Attico.[1] Phalaride tyranno, inventor Perillus Atheniensis instrumentum supplicii, appellatum taurum aëneum, creavit et Phalaridi praebuit. Taurus aëneus in ventre ostiolum habebat: moriturus inibat et claudebatur et, igne sub tormento accenso, atrociter necaretur, quia metallum igne calefactum eum assabat. Eiulatus viri tormento in sonos similes mugitibus taurorum conversi sunt. Phalaris, obstupefactus, Perillum iussit tormentim inire. Qui ante mortem liberatus est, sed, iubente tyranno, pauco post ex rupe deiectus est. Anno 554 a.C.n. seditione contra Phalaridem Acragante orta, tyrannus imperio spoliatus atque occisus est. In ipso tauro aëneo dicitur periisse.

Phalaris in litteris

recensere

Primus vir qui scripsit de Phalaride fuit Pindarus, poëta Graecus, in primo carmine Pythio. Lucianus Samosatensis de Phalaride scripsit in libris "Phalaris I" atque "Phalaris II". Decimus Iunius Iuvenalis in satira octava mentionem tyranni fecit et Aristoteles apologum a poeta Siculo Stesichoro de eodem memorat[2].

Romae in "Museo di criminologia" (museo criminologiae) exemplum huius tauri monstruosi expositum est populo videndum.[3]

  1. Cicero, Ad Atticum 7.12.2
  2. Aristoteles, Ars Rhetorica II.20 (1393b)
  3. Claudio Rendina, Crimini da Museo la Tortura fa show, In: La Repubblica 26.1.2003.

Bibliographia

recensere
  NODES
languages 1
os 8
text 1