Vide etiam paginam fere homonymam: Phthiotis (regio antiqua).

Phthiotis (-idis f., Graece: Φθιώτις, Neograece: Φθιώτιδα) fuit usque ad annum 2010 una e quinque praefecturis (sive nomis) regionis (περιφέρεια) Graeciae Mediae, cuius caput erat urbs Lamia. Reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) praefecturae iura ad regionem Mediam Graeciam et ad demos, quorum numerus coagmentatione valde minutus est, delata sunt. Territorium praefecturae nomine "Regionali Phthiotidis Unitate" permanet, quae 15 legatos in consilium regionale mittit, praeterea autem vi politica caret.

Wikidata Phthiotis (regionalis unitas)
Res apud Vicidata repertae:
index olim nomorum Graeciae, Unitas regionalis
Civitas: Graecia
Locus: 38°54′0″N 22°32′0″E
Situs interretialis

Fines

Procuratio superior: Graecia Media

Forma

Area: 4 440 chiliometrum quadratum
Caput: Lamia
Subdivisiones: Lamia Municipality, Domokos Municipality, Makrakomi Municipality, Stylis, Molus - Sanctus Constantinus, Amphiclea-Elatea, Locri

Vita

Incolae: 151 036, 165 066
Zona horaria: UTC+2, UTC+3

Sigla

Siglum autoraedarum: MI

Tabula aut despectus

Phthiotis (regionalis unitas): situs
Phthiotis (regionalis unitas): situs

Nomen regionis a temporibus antiquis repetit; heros Achilles hic habitavisse traditur.

Phthiotis in orientali continentis Graeci litore Euboeae parti septentrionali adversa circa Sinum Maliacum sita est. Phthiotidi finitima sunt a meridie Boeotia et Phocis, ab austro-occidente Aetoloacarnania, ab occidente Eurytania, a septentrione Carditsa et Larissa, a boreo-orientale Magnesia.

Sperchius fluvius, qui a capite Lamia in austro-orientalem versus in Sinum Maliacum influit, planitiem fertilem creavit, quae est naturae loci proprium. Tota circum litore excepto a montibus, qui ad Pindum meridianum pertinent, circumdata est. Summi montes sunt Parnassus (2457 m) ad limitem meridianam (cum Phocide), Tymphrestus (2315 m) ad limitem occidentalem (cum Eurytania), Oeta (2250 m) a Sperchio in meridiem et Othrys (1726 m) in septentriones versus. In austro-orientem versus surgit mons Callidromus, qui est limes terrestris saltus Thermopylarum.

Sedimentis positis et Sperchii ostium et saltus Thermopylarum hodie alium ac antiquitate aspectum praebent. Antiquitate montes usque ad mare pertinebant, ut via in Boeotiam vel Atticam admodum angusta erat. Nunc Sperchii sedimentis litus plurium chiliometrorum montibus antepositum est.

Ab Oeta in septentriones versus minima planitiei Thessalicae pars circa vicum Domocum ad regionalem Phthiotidis unitatem pertinet. Ibi olim fuit lacus, quae nondum exstat.

Historia

recensere

Regiones historicae in Phthiotide hodierna sitae

recensere

Tractus regionalis Phthiotidis unitatis a Spericho in septentriones versus situs respondet meridianae Phthiotidis antiquae parti, quae ad Thessaliam pertinebat. Septentrionalis Phthiotidis pars hodie a Regionali Magnesiae Unitate occupatur. Meridiana regionalis unitatis est pars septentrionalis occidentalisque antiquae Locridis Opuntiae, quae litus a saltu Thermopylarum usque ad Cephissi ostium in Boeotia situm amplectitur. Etiam septentrionales Phocidis partes in Phthiotidam hodiernam porriguntur, partim usque ad Sinum Maliacum. Tractus circa Sperchii ostium fuit Malis regio antiqua, quae a meridie Locridi Opuntiae finitima est et per montes Callidromi usque ad Thermopylas pertinebat.

Res gestae antiquae

recensere
  Si plus cognoscere vis, vide etiam Phthiotis (regio antiqua).

Phthiotis iam antiquitate inhabitata erat. Inter res in Phthiotide gestas notissimas est Pugna ad Thermopylas anni 480 a.C.n., qua Leonidas I rex Lacaedemoniorum cum delectorum manu Persas quamvis frustra progressu prohibebat. Civitatibus Graecis apud Chaeroneam anno 338 a.C.n. victis regio ad Macedoniam venit. Etiam Bellum Lamiacum post Alexandrum Magnum mortuum ortum nihil rerum commutavit. Celtis anno 279 a.C.n. repulsis Lamia Foederi Aetolico se adiunxit. Pugna ad Thermopylas anno 191 a.C.n. commissa Romani copias Foederis Aetolici ac Antiochi regis devicerunt, ab anno 170 a.C.n. Phthiotis Romanis subiecta erat.

Medium Aevum

recensere

Imperium Romanum Orientale usque ad annum 1204 Phthiotidam dominatum est. Bulgari, qui nono saeculo in Graeciam progressi erant, anno 995 pugna ad Sperchium fluvium commissa devicti ac repulsi sunt.

Constantinopoli anno 1204 ab equitibus quartae expeditionis sacrae expugnata regio primo pars regni Thessalonicensis, postea ducatus Atheniensis fuit. Anno 1337 fines ad regnum Serborum Stephano Uroš IV Dušan regnante veniunt, qui maximam Graeciae partem Peloponneso excepto occupavit.

Anno 1379 Corona Aragoniae rerum potita est, ab anno 1390 res publica Florentiae Phthiotidem rexit, anno 1456 demum regio sub Imperii Ottomanici dicionem venit.

Res gestae recentiores

recensere

Bello rerum novarum Graeco (1821-1829) in Pthiotide iam anno 1821 pugnatum est. Seditiosi Graeci autem copias Turcas, ne in Peloponnesum iter facerent, pugna ad Alamanam (hodie: Sperchius) commissa prohibere non potuerunt. Post Graeciam liberatam anno 1930 praefectura nomine Phthiotis-Phocis creata est.

Anno 1941 praefectura ab exercitu Germano occupata est. Copiae Britannicae Graecaeque vim hostium in pugna ad Thermopylas commissa diebus 24 et 25 Aprilis 1941 non sustinuerunt, acies eorum perrupta et die 27 Aprilis 1941 Athenae captae sunt. Mense Octobri anni 1944 postremo Phthiotis rursus in potestatatem Graecam subacta est.

Anno 1947 bello civili Graeco adhuc furente praefectura divisa est: regiones Phthiotidis ac Phocidis praefecturae propriae factae sunt.

Administratio

recensere

Regionalis Phthiotidis unitas ab anno 2010 divisa est in hos septem demos (numeri ut in tabula):

Novi ac pristini demi

recensere
Novus demus Pristinus demus Sedes
Amphiclea-Elatea Amphiclea Tithorea inferior
Elatea
Tithorea
Domocus Domocus Domocus
Thessaliotis
Xynias
Lamia Lamia Lamia
Gorgopotamus
Leanocladium
Pauliana
Hypata
Locri Atalanta (Phthiotis) Atalanta
Daphnusia
Malesina
Opuntia
Macracoma Macracoma Sperchias
Sanctus Georgius Tymphresti
Sperchias
Tymphrestus
Molus - Sanctus Constantinus Sanctus Constantinus Camena Burla
Camena Burla
Molus
Stylis Stylis Stylis
Echinaei
Pelasgia

Index pristinorum demorum et communium huius nomi

recensere
 
Forma demorum nomi Phthiotidis
  • 1 -- Δήμος Λαμιέων -- Lamia
  • 2 -- Δήμος Αγίου Γεωργίου Τυμφρηστού -- Sanctus Georgius Tymphresti
  • 3 -- Δήμος Αγίου Κωνσταντίνου -- Sanctus Constantinus
  • 4 -- Δήμος Αμφίκλειας -- Amphiclea
  • 5 -- Δήμος Αταλάντης -- Atalanta
  • 10 -- Δήμος Γοργοπόταμου -- Gorgopotamus
  • 6 -- Δήμος Δαφνουσίων -- Daphnusia
  • 7 -- Δήμος Δομοκού -- Domocus
  • 8 -- Δήμος Ελάτειας -- Elatea
  • 9 -- Δήμος Εχιναίων -- Echinaei
  • 21 -- Δήμος Θεσσαλιώτιδας -- Thessaliotis
  • 11 -- Δήμος Καμένων Βούρλων -- Camena Burla
  • 13 -- Δήμος Λειανοκλαδίου -- Leanocladium
  • 14 -- Δήμος Μακρακώμης -- Macracoma
  • 15 -- Δήμος Μαλεσίνας -- Malesina
  • 16 -- Δήμος Μώλου -- Molus
  • 23 -- Δήμος Ξυνιάδας -- Xynias
  • 17 -- Δήμος Οπουντίων -- Opuntia
  • 18 -- Δήμος Πελασγίας -- Pelasgia
  • 19 -- Δήμος Σπερχειάδας -- Sperchias
  • 20 -- Δήμος Στυλίδας -- Stylis
  • 22 -- Δήμος Τιθορέας -- Tithorea
  • 24 -- Δήμος Υπάτης -- Hypata
  • 25 -- Κοινότητα Παύλιανης -- Commune Pauliana
  • 26 -- Κοινότητα Τυμφρηστού -- Commune Tymphrestus

Nexus externi

recensere


 
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!

  NODES
admin 3