Praefectus praetorio dux cohortium Praetorianorum fuit, quae ab Augusto imperatore anno 27 a.C.n. instructae sunt, ut imperatorem ab inimicis defenderent. Ab anno 312 magistratus praefecti praetorio paulatim transformabatur (Vide infra).

Praefecti praetorio semper ordine equestri nati erant, quod imperatores in senatores fidem non habebant, qui saepe sibi ipsi purpuram vindicabant cum validis militibus praeerant. Praeterea plerumque duo praefecti eodem tempore fuerunt.

Inter alios et hi praefecti praetorio fuerunt:

Historia

recensere

30 a.C.n. - 312

recensere

Praetorianae cohortes saepe de fortuna imperatorum decreverunt. Primo tempore anno 41 successorem Caligulae necati Claudium imperatorem fecerunt.

Antiquitas posterior

recensere

Iam Augusti Tetrarchiae proprios praefectos habuerant. Constantinus I post Licinium anno 324 victum et imperium in unius dicionem redactum praefectis imperium militare dempsit. Post mortem Constantini anno 337 tres filii heredes etiam tres in praefecturas imperium dividebant et hae praefecturae exstant:

  1. Xiphilinus 101 (Dionis Cassii libri 55 breviarium).
  • Hans Dieter Stöver, Die Praetorianer, München 1994
  NODES