Pronomina demonstrativa sunt pronomina quae rem aut personam in sermone localiter aut temporaliter "demonstrant". Qui usus deicticius a verbo Graeco δείκννυμι (ostendo) appellari potest et paulum differt ab usu anaphorico quo in narratione aut textu quodam praedicta res aut persona omissa repetitione nominis a pronomine indicatur. Lingua Latina haec pronomina demonstrativa habet quae et adiectiva vulgo esse possunt:

Declinatio classica

recensere
hic, haec, hōc
significat apud nos esse
ille, illa, illud
significat procul a nobis esse
masculinum femininum neutrum masculinum femininum neutrum
singularis pluralis singularis pluralis singularis pluralis singularis pluralis singularis pluralis singularis pluralis
Nominativus hic haec hae hōc haec ille illī illa illae illud illa
Genitivus hūius hōrum hūius hārum hūius hōrum illīus illōrum illīus illārum illīus illōrum
Dativus huic hīs huic hīs huic hīs illī illīs illī illīs illī illīs
Accusativus hunc hōs hanc hās hōc haec illum illōs illam illās illud illa
Ablativus hōc hīs hāc hīs hōc hīs illō illīs illā illīs illō illīs
is, ea, id
significat prope aut procul esse
iste, ista, istud
significat apud vos esse
masculinum femininum neutrum masculinum femininum neutrum
singularis pluralis singularis pluralis singularis pluralis singularis pluralis singularis pluralis singularis pluralis
Nominativus is eī, iī ea eae id ea iste isti ista istae istud ista
Genitivus eius eōrum eius eārum eius eōrum istīus istōrum istīus istārum istīus istōrum
Dativus eīs, iīs eīs, iīs eīs, iīs istī istīs istī istīs istī istīs
Accusativus eum eōs eam eās id ea istum istōs istam istās istud ista
Ablativus eīs, iīs eīs, iīs eīs, iīs istō istīs ista istīs istō istīs

Quibus addere licet adverbia loci qui ex themate illorum pronominum et particula deicticia et enclitiva -ce formata sunt ː hīc/hūc/hāc/hinc, istīc/istūc/istāc/istinc, illīc/illūc/illāc/illinc. Sine particula ibi/eo/eā/inde. Quae adverbia adverbiis interrogationis ubi/quo/quā/unde respondent. Hīc/istīc/illīc/ibī ex vetere casu locativo orta esse videntur[1].

Morphologia historica

recensere

In plerisque casibus illa pronomina primam nominum declinationem (femininum) et secundam (masculinum/neutrum) sequuntur nisi quod communiter cum plerisque pronominibus genetivo singulari in -os/us desinunt, dativo singulari in -ei/ī, neutro singulari in -od. In sermone familiari (apud comicos Plautum et Terentium) saepissime corroborantur particulis deicticiis -ī et -c(e). Particula ī eadem est atque Graece (οὑτοσί).

Hic, haec, hoc

recensere

Nominativus singularis femininus et neuter pluralis haec ex ha-ī-c(e)[2]. Accusativus hunc/hanc ex hom-c(e),ham-c(e). Genetivus singularis huius ex hoi-ios[3]. Dativus singularis huic ex hoi-ei-c(e)[4]. Ablativus singularis hoc, hac ex hōd-ce, hād-ce. Nominativus pluralis femininus hae recens videtur. Apud Plautum adhuc haec legiturː Madent iam in corde parietes; periere haec oppido aedes.[5]. Apud eundem comicum poetam dativus pluralis "hibus" secundum tertiam decilnationem inveniturː Eodem hercle vos pono et paro; parissimi estis hibus[6]. Nominativus masculinus hĭc e themate nudo hi et particula -ce. Quod in nonnullis vetustis inscriptionibus "hec" legitur ad pronuntiationem referendum videtur[7]

Formas quoque quae in usu classico in c non desinunt apud comicos particula -ce roboratas saepe invenerisː huiusce, hīsce etc.

Iste, ista, istud

recensere

Iste (Umbrice estu) thema nudum esse videtur cum vocalismo e. In sermone vulgari et apud comicos formae particulis deicticiis corroboratae frequentes sunt; istic, istaec, istuc, istunc, istanc etc. Ut apud Plautumː Istacine causa tibi hodie nummum dabo?[8]. Itidem in lingua populari per analogiam cum nominibus dativus singularis nonnumquam in -o, -ae non in -i desinit[9]. Simili modo genetivo singulari apud eosdem auctores "isti modi" invenitur[10]. In linguis Romanicis Hispanicum este, esta praebet, vetus Francogallicum cest, ceste[11] et Italianum questo, questa e locutione populari iam apud comicos occurrente "ecce iste, eccista"[12] nata sunt.

Ille, illa, illud

recensere

Vetustior forma -olle aut ollus, fem. olla erat[13]- (confer adverbium olim) quam antiquitatis amore et apud Vergilium invenerisː olli subridens hominum sator atque deorum[14]. Olle non est vox vulgaris; econtra ad stilum elatum pertinet (leges, carmina epica). Formae corroboratae illic, illaec, illuc vel illoc, illunc, illanc etc. apud comicos frequentes ad sermonem familiarem referendae sunt. Itidem in lingua populari per analogiam cum nominibus dativus singularis nonnumquam in -o, -ae non in -i desinit[15].

In tardiore latinitate dativus illui apparet[16] e quo Francogallicum pronomen tertiae personae lui[17] duxit. In linguis Romanicis Francogallicum celle, celui, cela et Italianum quello, quella e locutione populari iam apud comicos occurrente "ecce ille, eccilla"[18] nata sunt.

Is, ea, id

recensere

Quia nullam vim demonstrativam habet sed tantum anaphoricam is numquam cum particulis deicticiis coalescit. Ut in aliis dialectis Italicis et in sanscrita lingua[19] duo themata alternantː *i/ei (nominativus singularis masculinus et neuter, genetivus et dativus singulares trium generum communes) et *eio/eia (disyllaba) in ceteris casibus. Genitivus ex *ei-os et dativus ex *ei-ei, quae forma adhuc decies in lege Acilia repetundarum[20] legitur. Apud comicos[21] et in latinitate tardiore dativus femininus eae analogia creatus invenitur. Accusativus ex *eio-m sed forma e themate *i- derivata, im aut em, in legibus duodecim tabularum tradita estː si im occisit, em capito[22] etc. In vetustissimis inscriptionibus ablativus singularis adhuc litteram d finalem praebet (eōd, eād) quae postea cecidit.

Pluralis nominativus masculinus ex *ei-oi > *ei-ei quod phonetice ad ī pervenit. Ei analogia restitutus videtur. In vetustioribus inscriptionibus etiam nonnullae formae in s desinentes leguntur (eis[23], eeis[24], ieis[25]) quae ex aliis dialectis Italicis mutuatae videntur. Dativo et ablativo īs et iīs phoneticae sunt, eis analogice reformata. Apud comicos forma ībus e themate i/ei (*ei-bho-s) ducta est ut apud Plautumː latrones, ibus dinumerem stipendium[26]. Forma feminina analogica eābus quoque ante aetatem classicam in usu erat.

De usu classico

recensere

In lingua Ciceroniana hic/haec/hoc personam aut rem proximam locutori designat et ideo cum prima persona coniunctus saepe diciturː exempli gratia hic dies = hodie qui et ipse ex hoc demonstrativo et verbo "dies" compositus est, his paucis annis = annis proximis nunc usque. Iste simili modo cum secunda persona coniunctus est et ad personam interpellatam refertur. Ille, ut qui res et personas longinquissimas designat cum tertia persona coniunctus habetur. Unde "hic ille est" ita interpretandumː hunc hominem nunc vides de quo loquebar[27]. Cum in textu aliquo invicem opponuntur et quae iam dicta sunt repetunt hic ad proximum nomen referendus, ille ad priorem ut in hoc Ammiani Marcellini locoː

Inter quos facile Paulus et Mercurius eminebant: hic (= Mercurius) origine Persa, ille (=Paulus) natus in Dacia: notarius ille (=Paulus), hic (= Mercurius) a ministro triclinii rationalis[28]

Itidem ille saepe colorem emphaticum additː Xenophon, Socraticus ille[29] idem valet atque Xenophon, praeclarus Socraticus quem bene nosti. Rursus iste colorem detrectantem insinuat fortasse quia in litibus partem adversam designabat[30]. In nonnullis locutionibus familiaribus (exempli gratiaː modo hoc modo illud faciunt = alias aliud faciunt) hic et ille ita oppositi sunt ut sensum indefinitum pariant.

Is/ea/id non verus demonstrativus est sed anaphoricus qui rem aut personam praedictam repetit aut pronomen relativum praenuntiat. Pronominis igitur personalis tertiae personae vicem saepe agit et genetivo casu possessionem non reflexivam exprimit (suus, sua, suum ad possessionem reflexivam tantum pertinet). Is... qui cum subiunctivo colem consecutivum et defientem sibi adsumere potestː Is est quem omnes admirentur = Talis est ut omnes eum admirentur.

Quae distinctiones ne in Latinitate aurea quidem semper observabantur, nedum postea. In primis is, ut verbum brevissimum et ob hoc ipsum imbecillum, paulatim obsolevit (a linguis Romanicis paene omnino abest). Usum anaphoricum hic et ille magis magisque usurparunt (iam aetate aurea "hoc est" cum "id est" synonymum est). Quocirca articuli linguarum Romanicarum ex illo plerumque derivata sunt (Hispanice el/la/los/las, Italiane il/lo/la/gli/le, Francogallice le/la/les) necnon pronomina personalia tertiae personae (Francogallice il/elle/le/la/lui/leur; Italiane egli/lei/loro; Hispanice ellos/ellas/ello/ella). In Latinitate posteriore ipse quoque anaphorici munus explet.

  1. Alfredus Ernout, Morphologie historique du latin, 1974 p.94
  2. CIL 1, 581ː haice
  3. CIL 2, 2102ː huiius et CIL 1, 583ː hoiusce
  4. CIL 1, 582 linea 26ː hoice.
  5. Mostellaria 165. Cf. multo postea Ammianus Marcellinus XX.8.16ː haec provinciae
  6. Curculio 506
  7. CIL 6, 1267ː "hic fuet" sed "hec cepit"
  8. Pseudolus 847
  9. Plautus, Truculentus 790ː Istae dedi
  10. Plautus, Truculentus 930. Terentius, Heautontimorumenos 382.
  11. Hodie cet, cette.
  12. Plautus, Curculio'' 615ː Certe eccistam video
  13. Ennius, Annales IX.303. Cicero, De legibus 2.19 et 21. Varro, De lingua Latina VII.42.
  14. Aeneis I.254
  15. Plautus, Stichus 560ː filiae illae. CIL 4, 1824ː quit ego non possim caput illae frangere fuste?
  16. CIL 10, 2564.
  17. A. Ernout, Morphologie historique du latin p.94.
  18. Plautus, Mercator 435ː Eccillum video. Stichus 536ː Apud nos eccillam festinat cum sorore uxor tua.
  19. A. Ernout, Morphologie historique du latin p.81.
  20. CIL 1, 583
  21. Plautus, Miles gloriosus, 348ː hic eae proxumust
  22. Textus apud Vicifons
  23. CIL 1, 582
  24. CIL 1, 581
  25. CIL 1, 402
  26. Miles gloriosus 74.
  27. Cf. Terentius, Andria 126ː Attat hoc illud est...
  28. Res gestae XV.3.3
  29. Cicero, de oratore 2.58
  30. Alfredus Ernout et Franciscus Thomas, Syntaxe latine, 1972 p.188.
  NODES