Psalmus 48 (enumeratione Graeca psalmus 47 dictus) libri Psalmorum verbis "Magnus Dominus" incipit; etiam habet superscriptionem: "Canticum. PSALMUS. Filiorum Core" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista gloriam et robur Sionis canit.[1]

"Коль славен наш господь в Сионе" (Quam gloriosus est Dominus noster in Sione), paraphrasis psalmi 48/47 a Michaële Cheraskov scriptus, anno 1794 a Demetrio Bortnjanskij ad musicam accommodatus

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Hoc Psalmo celebratur memorabilis quaedam Ierosolymae liberatio, quum in eius excidium conspirassent multi Reges. Ubi autem Propheta (quisquis fuerit author) Deo gratias egit, occasione inde sumpta, magnificis elogiis foelicem eius urbis statum extollit, quod Deum habeat perpetuum salutis suae custodem. Neque enim satis fuissetm pios sentire et agnoscere semel Dei manu se fuisse servatos, nisi in posterum confiderent se Dei eiusdem praesidio salvos fore, quia in populum peculiarem adoptati essent. Ideo Propheta in eo praecipue insistit, non frustra in monte Sion erectum esse sanctuarium Dei, sed illic invocari eius nomen, ut in populi sui salutem virtus eius conspicua appareat. Porro ex argumento colligere licet, Psalmum post mortem Davidis fuisse compositum. Fateor quidem Davidi infestos fuisse quosdam exteros Reges, nec per eos stetisse quominus Ierosolymam funditus delerent: huc usque tamen progressos fuisse non legimus, ut eam obsidione premerent, ut oportuerit admirabili Dei virtute reprimi illorum conatus. Potius credibille est notari tempus Regis Achaz, quo soluta repente fuit obsidio in summa desperatione, vel etiam tempus Iosaphat, et Asaph: quia tunc scimus non nisi caelesti auxilio Ierosolymam ab extrema clade mirabiliter servatam fuisse. Hoc quidem pro certo tenendum est, specimen unum Dei gratiae proponi fidelibus, in quo agnoscant bene et foeliciter secum agi, quod domicilium sibi elegerit Deus in monte Sion, unde ipsis in salutem praesideat.[2]

Verba psalmi

recensere

Haec sunt verba psalmi 48 (47) ex versione vulgata Clementina:

1 Psalmus cantici. Filiis Core, secunda sabbati.
2 Magnus Dominus et laudabilis nimis,
in civitate Dei nostri, in monte sancto eius.
3 Fundatur exsultatione universae terrae mons Sion;
latera aquilonis, civitas regis magni.
4 Deus in domibus eius cognoscetur
cum suscipiet eam.
5 Quoniam ecce reges terrae congregati sunt;
convenerunt in unum.
6 Ipsi videntes, sic admirati sunt,
conturbati sunt, commoti sunt.
7 Tremor apprehendit eos;
ibi dolores ut parturientis:
8 in spiritu vehementi conteres naves Tharsis.
9 Sicut audivimus, sic vidimus,
in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri:
Deus fundavit eam in aeternum.
10 Suscepimus, Deus, misericordiam tuam
in medio templi tui.
11 Secundum nomen tuum, Deus,
sic et laus tua in fines terrae;
iustitia plena est dextera tua.
12 Laetetur mons Sion,
et exsultent filiae Iudae,
propter iudicia tua, Domine.
13 Circumdate Sion, et complectimini eam;
narrate in turribus eius.
14 Ponite corda vestra in virtute eius,
et distribuite domos eius, ut enarretis in progenie altera.
15 Quoniam hic est Deus,
Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi:
ipse reget nos in saecula.

  1. "The Glory and Strength of Zion", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 48, p. 224.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 48 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

  NODES
Idea 1
idea 1