Pulvis
Pulvis (-eris, m.) in particulis minimis sub magnitudine harenae consistit. Si crystallum sive harenam conteris, pulverem habes. Dimetiens particulae pulveratae minus quam 500 µm plerumque est.
De etymologia
recenserePulvis eiusdem radicis esse videtur ac pulmentum et pulpa, sed singula non liquent. Si cum polline et palea coniungitur, aliis verbis ex linguis Indoeuropaeis (ut Sanscrita palāvaḥ; Lettonica pelus 'paleae') assumptis fortasse in radicem PIE *pel- pervenimus, quae progeniem et verborum et significationum copiosam numerat. Itaque accidit, ut etymologia ab Isidoro animo concepta[1] non omnino a fide abhorreat.
Quid de pulvere in Bibliis Sacris dictum sit
recensereNexus interni
Notae
recensere- ↑ Isidorus Hispalensis, Orig., 16.1.1: "Pulvis dictus quod vi venti pellatur."
Bibliographia
recensere- Amato, Joseph A .2001. Dust: A History of the Small and the Invisible. Berkeleiae: University of California Press. ISBN 0-520-23195-3.
- Holmes, Hannah. 2001. The Secret Life of Dust. Wiley. ISBN 0-471-37743-0.
- Steedman, Carolyn. 2002. Dust. Mancuniae: Manchester University Press. ISBN 978-0-7190-6015-1.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad pulverem spectant. |
Vicicitatio habet citationes quae ad pulverem spectant. |