-2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.

Quarcum[1] vel quarcium[2] (Anglice quark) est particula elementaris fermionica, e qua omnis materia nuclearis fieri putatur. Quarca a Theoria Canonica particularum describuntur. Sunt sex quarcorum genera, vel sapores, quibus nomina quasi poetica data sunt. Nomina Anglica plerumque adhibentur.

Proton ex quarcis duobus sursum ("up") et uno deorsum ("down") compositus. Quarca eadem tria tribus item gluonibus haerentur.

Theoria quarcorum a physico Murray Gell-Mann proposita est, qui ob hoc inventum praemio Nobeliano physicae anno 1969 laureatus est.

Nomen particulae in mythistoria Finnegans Wake Iacobi Joyce ortum est.[3]

Onus electricum

recensere

Omnia quarca sunt fermiona turbine 1/2, sed quarca inter se differunt tantum in massa quantum in eorum oneribus electricis. Quarca onus electricum modo tenent quod onus elementare electronis   fractioni correspondet: aut   aut  .

Natura quarcorum

recensere
Signum Nomen Onus Massa
Lat. Ang.
Primum genus
d deorsum down 1/3 ~ 5 MeV/c²
u sursum up +2/3 ~ 3 MeV/c²
Secundum genus
s mirum strange 1/3 95 ± 25 MeV/c²
c lepor charm +2/3 1,8 GeV/c²
Tertium genus
b imum bottom 1/3 4,5 GeV/c²
t summum top +2/3 171 GeV/c²

Quarca in tribus generibus consistere putantur. In genere quarcum cum onus +2/3 est et alterum onus −1/3 habet. Quarca omni interactioni intersunt. Interactiones valentes colorem quarci mutare possunt, sed interactiones infirmae hunc non mutant. Interactiones infirmae aromata quarci mutare possunt.

Unum quarcum avolare non potest, nam interactio valens additum quarcum creat. Haec proprietas arsus et coersus appellatur.

Nexus interni

  1. Bobik, Joseph (15 Martii 1998). Aquinas on Matter and Form and the Elements. Notre Dame Indianae: University of Notre Dame Press. p. 147. ISBN 0268020000 
  2. Christian Helfer (1991) Lexicon Auxiliare. Dritte, sehr verbesserte Auflage. Saarbrücken: Societas Latina.
  3. James Joyce (1982) [1939]. Finnegans Wake (Penguin Books), 383.

Nexus externi

recensere
  NODES
INTERN 2