Vide etiam paginam discretivam: Venetia (discretiva).

Res publica Veneta[1] (Italiane Repubblica di Venezia; Venetice Republica de Venesia), etiam dicta Serenissima Respublica, fuit antiqua civitas in parte ad orientem spectanti Italiae septentrionalis.

Terrae quae ad Rempublicam Venetam pertinuerunt.

Historia

recensere

Venetia Aevo Medio condita est, nam cum anno 452 Hunni et postea anno 568 Langobardi Italiam invaderunt, populus in insulas et paludes maris Hadriatici fugit.

Ab anno circiter 1000, Venetia, quae antea colonia Imperium Byzantinum fuerat, multis saeculis potentissima in toto Mari Mediterraneo facta est. Anno 1204, Venetiani inter quartam expeditionem sacram ipsam Constantinopolim ceperunt.

Saeculo quinto decimo, res publica, quae iam multas colonias in Mari Mediterraneo possidebat, etiam terras in Italia subegit, praecipue in regione Venetia, Foro Iulii et in parte orientali Langobardiae, ubi urbes Bergomum et Brixiam, quae ad Ducatum Mediolani pertinebant, anno 1428 occupavit.

Saeculis quinto decimo et sexto decimo, res publica multas colonias amisit, sicut anno 1571 Cyprum, quam anno 1489 Catharina Cornaro, postrema regina Cypri, Reipublicae vendiderat et Marcus Antonius Bragadin frustra defendit, et Cretam anno 1669, propter incrementum Imperii Ottomanici, cuius exercitus inhaerens atque incubans Europae erat.

Francisco Mauroceno regnante (16881694), postremae victoriae Reipublicae Venetae fuerunt, cum Venetia Peloponnesum partem Graeciae olim ad Imperium Ottomanicum pertinentem, cepit.

Respublica Veneta, quae circiter mille annorum spatium durabat sed post annum 1720 solum terras in Italia et paucas insulas in mari Hadriatico servavit, finem habuit anno 1797, cum Napoleo I Venetiam cepit, et post pacis conventum terras Venetiae Imperio Austriaco tradidit.

Institutiones

recensere

Dux (Venetice doxe), supremus rei publicae magistratus, post electionem usque ad mortem munere fungebat. Temporibus antiquioribus, dux ab Imperatore Constantinopolitano creatus erat. Vide Indicem ducum Reipublicae Venetae

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Petrus Daru, Histoire de la république de Venise (3 tomi, 1819-1822).
  • Ioannes Iulius Norwich, A History of Venice. Allen Lane, 1981. ISBN 0-679-72197-5.
  • Alvise Zorzi, Venezia nel secolo di Tiziano. Rizzoli, 2000.
  • Alvise Zorzi, La Repubblica del Leone: Storia di Venezia. Bompiani, 2001.
  • Alvise Zorzi, Venezia, Repubblica di terra e mare. Touring, 2002.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Rempublicam Venetam spectant (Venezia, Republic of Venice).
  NODES
Intern 2
languages 1
os 8
text 1