Romanticismus[1] fuit motus intellectualis ad artes, litteras, musicam, philosophiam pertinens, qui, in Europa exeunte saeculo XVIII ortus, primo dimidio saeculi XIX in summam populi favorem venit. Responsum fuit partim industriae conversioni, partim normis aristocraticis aevi Illuminationis, partim explicationibus rationalibus naturae. Praeter artes oculorum, musicam, et litteras, motus etiam historiographiam, educationem, ac scientias naturales magni aestimabat. Quod ad res politicas pertinet, in summo motu ad liberalismum vel radicalismum adiungebatur, sed vim fortasse diuturniorem in incremento nationalismi habuit.

Erro super mare nebulae, tabula romantica a Casparo Davide Friedrich anno 1818 picta.
Mors Sardanapali. Pictura Eugenii Delacroix, 1827.

Romantici ducebant experientiae aestheticae fontem verum in motibus animi fuisse, praecipue in metu, horrore, reverentiaque, qui motus in conspectu rerum sublimium effici poterant. Itaque artifex idealis romanticus solus laborabat, propriam inspirationem quaerens. Ars popularis et antiquae nationum traditiones extollebantur, et opera illaborata, ut compositiones musicae in promptu creatae, optabilia facta sunt. Aliqui romantici trans tempus classicum ad medium aevum respiciebant: artes mediaevales resuscitare conabantur, ut fines urbium industriaeque crescentium effugerent; alteri ad orientem respiciebant, res exoticas et sapientiam antea occultam inquirentes.

Scriptores

recensere

Pictores

recensere

Compositores musicae

recensere
  1. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum (WSOY, 2001); Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, ed.secunda (Norstedts akademiska förlag, 2009); Romanticismus: Collectanea franciscana, vol. 11, Istituto Storico Cappuccini (1941), p. 266.

Nexus interni


  NODES
Idea 1
idea 1
inspiration 1
INTERN 2