Rumen Georgii f. Radev seu litteris Cyrillicis Румен Георгиев Радев (Dimitrovgrad in urbe natus die 18 Iunii 1963) est miles et politicus Bulgariae.

Wikidata Rumen Radev
Res apud Vicidata repertae:
Rumen Radev: imago
Rumen Radev: imago
Nativitas: 18 Iunii 1963; Dimitrovgrad
Patria: Bulgaria

Familia

Coniunx: Desislava Radeva

In urbe Haskovo educatus, apud academias militares Benkovski et Rakovski sed etiam in Civitatibus Foederatis apud collegium Bellorum Aëriorum iuxta Montem Gomerici eruditus est. Ab anno 1987 in exercitu aërio Bulgarico militavit, sed ab anno 2014 usque in 2016 dux supremus fuit huius exercitús. Hoc anno candidatus est ad praesidium patriae pro factionibus socialistica et alternativa. Comitiis die 6 et 13 Novembris 2016 victor, officium praesidis die 22 Ianuarii 2017 suscepturus est.

Bibliographia

recensere
 
Rumen Radev (ad sinistram), Franciscus Gorenc Americanus, Constantinus Popov Bulgarus, anno 2015 picti

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Rumen Radev spectant.
  • Vita apud exercitum aërium Bulgaricum
Duces civitatum sociarum Unionis Europaeae
  NODES
todo 2