Vide etiam paginam fere homonymam: Saturnalia (Macrobius).

Saturnalia fuerunt dies festi Romanorum, qui a.d. XIV Kalendas Ianuarias (die 17 Decembris) et diebus sequentibus Saturni dei honorandi causa celebrabantur. Eo die, templum Saturno in Foro Romano dedicatum erat. Saturnalia sibi ferias Graecas "Cronia"—quarum ritus fortasse anno 218 a.C.n. prodigiorum maximorum procurandorum causa Romam introducti sunt[1]—partim adsumpserunt, sed ea Romae multo inlustriora fuerunt populariaque magis quam Cronia Athenis. Nihilominus Saturnus more Graeco capite aperto colebatur, tamquam deus peregrinus[2].

Saturnalia, sculptura in Horto Botanico urbis Bonaëropolis Argentinae, opus Ernesti Biondi, artificis Italici.

Quo tempore instituta sint Saturnalia

recensere

Traditio fuit quae Saturnalia et Opalia instituta ad regem mythicum Tullum Hostilium referebat, vota pugna apud Eretum contra Sabinos suscepta solventem[3]. Saepius tamen cum templo Saturni in Foro ineunte republica libera dedicato coniunguntur[4], nisi tamen potius tempore dominationis Etruscae illa dedicatio evenit : nam nonnulli historici moderni annales Romanos antiquos suspicantur, tamquam consulum regimen plures ante annos quam re vera fuit initium cepisse traderent ideo ut maxima templa civitatis Romanae non a regibus Etruscis sed a consulibus dadicata viderentur. Ineunte secundo bello Punico quoque nonnullae res novae ad imitationem Graeciae additae sunt.

Cur et quando celebrata sint

recensere

Saturnalia ad regnum Saturni in Italia, quod felicissimum tempus aurea aetas dicta est, referuntur. Ab antiquo rege Iano cultus Saturni institutus narrabatur, postquam deus in terris "non iam comparuit", at omnia ista fabulosa. Medio mense decembri celebrabantur tum cum fruges anni in horreis conditae erant[5]. Primo unus dies erat: a.d. XIV Kalendas Ianuarias, id est die 17 Decembris in Kalendario Numae, sed die 19 Decembris in Kalendario Caesaris, anno 45 a.C.n. instituto, nam Caesar duos dies mensi Decembri addiderat, ut alteri veterem diem observarent, alteri novam computationem sequerentur.

Quocirca Caesar Augustus edicto decrevit ut per tres dies Saturnalia celebrarentur quod spatium quinque dierum esse voluit Gaius Augustus[6]. Iam antea, cum festi dies eo mense frequentiores essent (Opalia, Angeronia, Sigillaria, et cetera), multi per septem dies Saturnalia celebrari arbitrabantur, qui mos a posterioribus imperatoribus confirmatus usque in quintum saeculum permansit donec ab Ecclesia Christiana feriae illae suppressae sunt. Unde vituperatores praesentium morum (Seneca, nobilis philosophus Stoicus, exempli gratia) dicere solebant Saturnalia non iam diem, non iam mensem, sed totum annum esse: nam istae feriae licentia maxima insignes erant.

Quomodo celebrata sint

recensere

Per Saturnaliorum tempus simulacrum dei Saturni in templo vinculis solvebatur, quibus per reliquum annum catenatum erat[7], de quo ritu variae explicationes datae sunt. Ipso die bellare aut a noxio poenas exigere nefas erat: "Io Saturnalia"[8] laetitia maxima omnes clamitabant. Sacrificia et lectisternium—hoc est epulae quibus statuae deorum accumbebant—publice perficiebantur.

De muneribus

recensere

Munera quoque omni genere mutuo mittebantur: libri, ligulae, pugillares, dentiscalpia, spongiae, mappae, calices, fabae, lagonae vini, poma, fici,[9], veteres nummi,[10]- praecipue tamen cerei sed etiam pilea et sigilla (nam Sigillaria quoque unus e Saturnaliorum diebus facta sunt et fortasse ea cum instituto Christiano posteriore Praesepis Natalicii coniungere licet). Ita lumen cereorum accensorum et munera invicem data et accepta insignia Saturnaliorum fuerunt, ante quam Christi Natalis.

De licentia

recensere

Quod reliquo anno vetabatur his diebus licebat, ut aleae lusus in publico:

Unctis falciferi senis diebus,
Regnator quibus imperat fritillus.[11]

Servis quoque dies festus erat : otiosi erant et pileum in capite gerebant (quem liberti tamquam insigne libertatis recentis gerere solebant), cum cives contra togam exuebant[12] ac synthesin induebant. Non iam enim servi dominique erant, sed homines liberi sine distinctione, ut in aurea aetate tempore Saturni. Maxime tamen conviviis quam opulentissimis cenando potandoque dies illos peragebant, ita ut domini una cum servis epularentur aut etiam famulos suos ministrarent. Sic tempore anni feriae Nativitatis Domini a Saturnalibus quodam modo originem fortasse duxere, sed licentia et perversione ordinis socialis hodierno Carnelevario Saturnalia similiora fuerunt.

Saturnalia in litteris

recensere

Macrobius, philologus et grammaticus saeculi quinti, Saturnaliorum libros scripsit quibus sermones doctorum hominum Saturnalibus festis diebus habitos refert, qui non tantum de Saturno, sed de multis aliis rebus disserunt, praesertim de Vergilio poeta et de grammatica; quem imitans Iustus Lipsius (1547–1606), nobilis vir et studiosus antiquitatis philologus Belgicus, Saturnalium sermonum, libros duos de gladiatoribus, anno 1582 edidit.

  1. Titus Livius, II, 21; XXII,1.
  2. Macrobius, Sat. I,10,22.
  3. Dion. Hal. Ant. Rom. III,32,4.
  4. Dion. Hal. Ant. Rom. VI,1,4 et plerique moderni.
  5. Dion. Hal. Ant. Rom. III,32,4 : συγκομίσωσι καρπούς.
  6. Dio Cassius 59.6
  7. Arnobius, Adversus Nationes V,24. Macrobius, Saturnalia I,8. Minucius Felix, Octavius XXIII,5.
  8. Dio Cassius 60.19.
  9. Sic Martialis 7.53.
  10. Sic imperator Augustus secundum Suetonium.
  11. Martialis 11.6.
  12. Martialis 6.21.

Fontes antiqui

recensere

Plura legere si cupis

recensere
  • Beard, Mary, J. North, S. Price, Religions of Rome: Vol. 2, a sourcebook (Cantabrigiae, 1998) cap. 5.3 et 7.3 (Anglice)
  • Fritz Graf, "Römische Aitia und ihre Riten: Das Beispiel von Saturnalia und Parilia", Museum Helveticum, 1992ː 13-25
  • Fanny Delansky, "Celebrating the Saturnalia : Religious Ritual and Roman Domestic Life" in A companion to Families in the Greek and Roman worlds (cur. Beryl Rawson), Blackwell, 2011 : 488-503.
  • Martinus Langner(2013), Geschenke zum Fest : Terrakottastatuetten im Römischen Wohnhaus, Antike Welt 2013/6 pp55-64.
  • Martin Persson Nilsson, "Saturnalia" in Paulys Real-Enzyklopädie der classischen Altertumswissenschaft edd. G. Wissowa et alii (Stuttgart, 1893-1972 ~ ~) vol. II A,1 (1921) pp. 201–211 (Theodisce)

Nexus externi

recensere


  NODES