Scira
Scira (Anglosaxonice scīr; Anglice shire) fuit a principio provincia regni Occidentalium Saxonum; medio enim saeculo IX (et fortasse antea) hoc regnum in provincias sex divisum est, quarum tres nomina populorum Saxonum continent:
- Wilsæte "qui vallem fluminis Wilaviae incolunt"
- Dornsæte "qui circa Durnovariam habitant"
- Sumorsæte "qui circa Somerton habitant"
una nomen regni anterioris Britannorum servat:
duae tandem verbum scir, scilicet "provincia" continent:
- Hantunscir "provincia urbis Hantoniae"
- Bearrucscir fortasse "provincia silvae Bearroc"
quod verbum et in nominibus aliorum provinciarum interdum inseritur, e.g. Wiltunscir pro Wilsæte; Defnascir pro Defenas. Omnis provincia ab ealdorman (scilicet "senatore") directa est.
Idem verbum rursus adhibitum est quo tempore regna mediae Angliae, antea libera, sub dominatione Occidentalium Saxonum comprehensa sint; nomina scirarum novarum Merciae habemus in documento cuius titulus est Hidae quorundam comitatuum. Ita a saeculo X vel XI Anglia fere omnis in talibus provinciis dividitur, similique modo Cambria et Scotia, quorum nomina verbum scir continent, e.g. Oxnafordscir (hodie Oxfordshire). Hae provinciae saeculo XI exeunte, Normannis Britanniam debellantibus, a comitibus gubernatae sunt nomenque Latinum "comitatus" merent.