Sigurdus Ingius Iohannis filius

politicus

Sigurdus Ingius Iohannis filius[1] sive Islandice Sigurdur Ingi Jóhannsson (Selfoss in oppido die 20 Aprilis 1962 natus) est politicus Islandiae.

Wikidata Sigurdus Ingius Iohannis filius
Res apud Vicidata repertae:
Sigurdus Ingius Iohannis filius: imago
Sigurdus Ingius Iohannis filius: imago
Nativitas: 20 Aprilis 1962; Selfoss
Patria: Islandia

Medicinae veterinariae studuit in Dania apud Regiam Universitatem Agronomicam et Veterinariam. Minister piscatus et agriculturae fuit a die 23 Maii 2013 ad 7 Aprilis 2016, eodem tempore minister a circumiectu usque ad diem 31 Decembris 2014. Primus minister factus est die 7 Aprilis 2016 et dux factionis progressivae a die 2 Octobris 2016, in utroque officio successor Sigmundi Davidis Gunnlaugi filii. Comitiis autem eodem mense habitis, e quibus factio progressiva male succedit, Sigurdus Ingius die 30 Octobris dimissionem suam ab officio primi ministri protulit.

  1. De forma Latina huius nominis, vide Indicem formarum Latinarum nominum Islandicorum.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
 
Sigurdus Ingius Iohannis f. et Ioannes Kerry amicitiam civitatum Nordicarum cum Civitatibus Foederatis die 13 Maii 2016 celebrant
  NODES
admin 1