Simon Proxenus a Sudetis (natus Budvicii circa annum 1532; mortuus Pragae die 7 Decembris 1575) fuit scriptor ac poeta Bohemicus et magister Universitatis Pragensis, qui Latine scribebat.[1]

Wikidata Simon Proxenus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1532; Budovicium
Obitus: 7 Decembris 1575; Praga

Simon circa annum 1592 in vitam ingressus, cum adolevisset, eruditorum hominum disputationibus interfuit, praecipue Philippi Melanchtonis. Dato eruditionis suae specimine in album professorum Pragensium anno 1554 inscriptus laboribus suis atque lucubrationis, quas in litteris et artibus consumpsit, nobilitatis ornamenta et cognomen a Sudetis anno 1557 assecutus est. Dum Iulium Schlik apud Belgas et Francogallos litteris studentem comitatur, ipse etiam in iuris studiis non mediocriter processit, cui doctrinae postea usum adiunxit anno 1567 consiliarius ad appellationes a rege constitutus. Nec vero leve imperatori ac regi Rudolpho II operam praestitit, sed in electione regis Polonorum anno 1573 contionatus ostendit, quales laboris et diligentiae fructus mox percepturus fuisset, si modo longiorem vitam sortitus esset. Obiit Pragae anno 1575.[1]

Praeter carmina typis impressa binos commentarios propria manu scriptos reliquit, quibus fontibus vitae ipsius cognito nititur.[1]

  • Ducum et Regum Bohemiae series ad Carolum quartum descripta carmine. (1556)
  • Elegia de excubiis angelicis. (1555)
  • Allegoria petrae deserti percussae a Moise, et fundentis largissimos fontes aquarum, tradita ab Apostolo Paulo 1. Corinth: 10. (1554)
  • Eidyllion de natali Domini nostri Iesi Christi, ad integerrimum et clarissimum virum, Dominum Conradum Aff, inclytae reipublicae Francfordensis ad Viadrum Senatorem. (1554)
  1. 1.0 1.1 1.2 Helena BUSINSKÁ et Jan MARTÍNEK, Renata Poesis (Pragae: Academia Scientiarum Bohemoslovaciae, 1975), 296.
  NODES