Simonides fuit poeta lyricus Graecus. Natus est Ceo in insula, ubi poesiam musicamque didicit, et paeanes (carmina) Apollini composuit. Athenis habitavit Hipparcho et Hippia regentibus; Hipparcho mortuo ad Thessaliam movit. Post victoriam Marathonis, rediit Athenas, postea in Siciliam, ubi usque ad mortem mansit. Erat amicus Themistoclis et Pausaniae; poeta lyricus Bacchylides nepos eius erat. Poesia bello contra Persas populo Graeco dedit magnum ad patriam defendendam impulsum.

Wikidata Simonides
Res apud Vicidata repertae:
Simonides: imago
Simonides: imago
Nativitas: 556 a.C.n.; Iulis
Obitus: 468 a.C.n., 469 a.C.n.; Agrigentum, Syracusae antiquae

Familia

Genitores: Leoprepes of Ceus;

Persona fuit libri Xenophontei Hiero inscripti, in quo tyrannum Hieronem docet quomodo rex a populo suo amatus fieri possit. Etenim multa Simonidis ad tyrannos Siciliae dicta varie referebantur[1]. Liber "Protagoras" Platonis interpretationem carminis Simonidis a Protagora[2] et Socrate factam tractat. Item primo libro Politiae[3] disputatio de iustitia inter Polemarchum et Socratem a Simonidis sententia orditur. Nam vir sapiens et quasi divinus habebatur[4]. Apud Romanos elegiae eius clarissimae fuerunt. Catullus locutus est "lacrimis Simonideis", scilicet tristissima occasione.

Sententiae

recensere

Quidam solent in arte poetica mentionem eius sententiae facere : "Poesia est pictura loquens, pictura autem poesia muta", ex quo oritur in Arte poetica Horatii locus communis "ut pictura poesis". Est auctor definitionis Iustitiae : " iustitia est alicui dare quod ei debetur"[5]. Etiam epigramma illud:

Ὦ ξεῖν᾿, ἀγγέλλειν Λακεδαιμονίοις ὅτι τῇδε
κείμεθα τοῖς κείνων ῥήμασι πειθόμενοι.

in stela Lacedaemoniorum ad Thermopylas occisorum inscriptum ei attributum est[6].

Urbanam fabulam de Simonide narrabat Aristoteles[7]ː nam cum parva summa oblata poema facere in honorem eius qui mularum certamen vicerat recusasset indignans quod dimidii asini sibi canendi essent, postquam summam maiorem accepit statim exorsus estː "Salvete ô procellosis filiae pedibus equorum"

  1. Aristoteles, Ars rhetorica II.16 (1391a).
  2. 339a-347a cf. André Lanoue, "L'interprétation du carme de Simonide dans le Protagoras: une herméneutique de la censure philosophique", Dionysius, 2019: 7-29
  3. Plato, Politia I.6-9.
  4. Ibidem I.6(332b). Cf Cicero, De Natura deorum I.22.60ː non enim poeta solum suavis, verum etiam ceteroqui doctus sapiensque traditur.
  5. Plato, Politia I.6.
  6. Polyhymnia 228
  7. Ars Rhetorica III.2.14(1405b).

Bibliographia

recensere
  • M. L. West, Iambi et elegi Graeci ante Alexandrum cantati (Oxonii: Clarendon Press 1971-1972; editio nova 1989-1992; in uno volumine impressa 1998. ISBN 0-19-815266-3) [editio fragmentorum elegiacorum (Graece)]
  • Deborah Boedeker, David Sider, edd., The New Simonides (Arethusa vol. 29 fasc. 2). Baltimorae: Johns Hopkins University Press, 1996?
  NODES
languages 1
os 10
text 1