Sumelocenna
Sumelocenna (Theodisce Rottenburg) fortasse anno 98 a Romanis aevo Traiani condita est. Sumelocennae nomen ex lingua Celtica ortum est et fortasse gregem hominis, qui Celtice Sumelo appellabatur, dicere vult. Oppidum ad viam situm est ad quam etiam Canstadium, Arae Flaviae, Brigobanum, Iuliomagus, Vindonissa sita sunt. Saeculo secundo oppidum caput civitatis factum est. Incolae conabantur oppidum muro ab Alamannis defendere. Alamannis limitem Romanum transgressis anno 259 et 260 finis Sumelocennae Romanae fuit. Sumelocenna in ruinas ruit. Fortasse nomen Germanicum Rottenburg rubrum castellum non dicere vult sed rutum castellum, confer Anglice rotten et Castellum Ruptum et Rotovillam sive ruptam villam. Ex nomine Sumelocenna corruptione verbi Sulocenna fiebat, ex quo fortasse nomen Germanicum Sülchen, quod est nomen partis hodierni oppidi, fiebat.
Locus: 48°28′38″N 8°56′4″E
Numerus incolarum: 44 791
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Procuratio superior: Tübingen, Rottenburg am Neckar VVG
Geographia
Territoria finitima: Dußlingen, Tubinga, Ofterdingen, Bodelshausen, Hirrlingen
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Postremo oppidum praeclarissumum est quod ibi maxima latrina Romana omnium quae transalpinae (respectu Romae) inventae sunt. Ibi nunc museum rerum Romanarum est.
Nostro aevo
recensereHic episcopus Ecclesiae Catholicae sedem habet quamobrem hic etiam ecclesia episcopalis est. Ab anno 1978 nomen dioecesis Dioecesis Rottenburgensis-Stutgardiensis est, annis prioribus solummodo Dioecesis Rottenburgensis appellata est.
Ad orientem spectans universitatis urbs Tubinga sita est via ferrata (romantica ut ita dicam) cum Sumelocenna coniuncta.
Commeatus
recensereFeriae
recensereNexus interni
Filii civitatis
recensere- Iosephus Eberle (1901 - 1986), scriptor
- Evaldus Bucher (1914 - 1991), vir publicus factionis FDP et postea CDU.
Notae
recensere
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Sumelocennam spectant. |