Terra Media (Anglice: Middle-earth) est continens fictiva in legendario Tolkieniano. Sita est in parte orientali eius mundi qui ipsorum lingua Arda appellatur, quemque deus maximus Ilúvatar creavit.

Multi etiam utuntur nomine "Terra Media" pro mundo fictivo completo ab I. R. R. Tolkien creato (vide etiam legendarium).

Incolae eius sunt:

  • Homines, qui sunt hominibus nostris similes.
  • Nani, qui sunt hominibus specie similes, statura minores crassioresque.
  • Hobbiti, qui sunt hominibus specie similes, statura tamen minores etiam nanis.
  • Dryades, qui sunt hominibus specie similes, sed aeterna vita et iuventute diuturna praediti.
  • Orci vel Gobelini, qui sunt hominibus specie similes, sed magna pravitate et violentia, Domino Obscuro Sauroni dedicati.
  • Entes, qui sunt specie similes arboribus quarum et tutores se praebent.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Terram Mediam spectant.
  • Terra Media in Tolkien Gateway (Anglice)
  NODES
INTERN 1