Iurum humanorum declaratio universalis[1][2] est professio a conventu generali Consociationis Nationum apud Palatium de Chaillot Lutetiae die 10 Decembris 1948 rite decreta, 48 suffragiis adsentientibus, nullo opponente, octo autem abstinentibus. Liber primatum memorandorum hanc declarationem mundi documentum omnino in plurimis linguis conversum appellat.[3] Declaratio ex clade belli mundani alterius orta est, cuius inter auctores Renatus Cassin, Iacobus Maritain, Alienora Roosevelt, Carolus Malik erant. Origo omnis internationalis iurum humanorum legis ac prima perscriptio globalis iurum, quae omnes humani per se possident, est. Consistit in triginta capitulis, quae in insequentibus foederibus inter civitatibus, regionalibus iurum humanorum instrumentis, et constitutionibus legibusque civitatum elaborata sunt .[4]

Pittacium cursuale Consociationis Nationum declarationem commemorat.

Iura per declarationem nota

recensere

Declaratio dicit omnes homines dignitate et iure pares nasci.[5] Vetat discrimen propter sexum, genus, linguam, religionem, opiniones politicas;[6] vetat servitutem et supplicium.[7] Lex debet omnes aeque protegere.[8] Omnes patriam habent, in qua possunt libere se movere; possunt alias civitates visitare et in patriam revenire.[9] Declaratio dicit omnes homines se in matrimonio iungere et familiam condere posse.[10] Dicit omnes libertatem habere opinionis, religionis, cogitationis.[11] Omnes opera administrationis rem publicam possunt facere, vel directe vel per legatos, et "populi consensus principium est publicae potestatis."[12] Omnes ius habent otii et negotii.[13]

Nexus interni

recensere

De sexagesimo festo anniversario

recensere
 

Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Varia foedera historica

recensere

Leges de iuribus humanis

recensere

Leges inter civitates de iuribus humanorum

recensere
  1. Iura humana apud Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum (Societas Litterarum Finnicarum, 2006); declaratio + gen. apud auctores antiquos invenitur.
  2. Alia nomina proposita: Universalis de iure hominum declaratio (secundum Socratis Gymnasii Romani versionem); declaratio hominis iurium [sic?] universa (secundum Gymnasii Noviodunensis Helvetici versionem).
  3. Universal Declaration of Human Rights Contact Page, Unhchr.ch, inventum 10 Decembris 2008.
  4. Paul Williams, ed., The International Bill of Human Rights (Entwhistle, 1981): prima declarationis editio quasi liber, cum praefatione a Iacobo Carter scripta.
  5. Articulus 1: textus Latinus invenitur apud officium curatoris supremis consociationis nationum pro iure humano.
  6. Articulus 2
  7. Articuli 4, 5.
  8. Articulus 7.
  9. Articuli 13, 14, 15.
  10. Articulus 16.
  11. Articuli 18, 19.
  12. Articulum 21.
  13. Articula 23, 24.

Bibliographia

recensere
  • Morsink, Johannes. 1999. The Universal Declaration of Human Rights: Origins, Drafting and Intent. Philadelphiae: University of Pennsylvania Press.
  • Nurser, John. 2005. For All Peoples and All Nations: Christian Churches and Human Rights. Genevae: WCC Publications.

Nexus externi

recensere


  NODES
admin 1
INTERN 7