Upanishades (sing. Upanishad, -adis, f.[1]) sunt libri Sanscritice scripti qui de philosophia, meditatione, naturaque Dei tractant. Pars Vedarum, Upanishades basis Vedicae religionis sunt, et opiniones Indicarum religionum propiorum (hoc est Hinduismi, Buddhismi, et Gennismi) iis inter alios textus nituntur.

Upanishades saecula multa ab auctoribus variis compositae sunt. Docti hodierni datationes textuum primorum ob testimonii certi egestatem dubitant.

Acceptio

recensere

Upanishades, ceu corpus Vedicum cunctum, multum artis, litteraturae, philosophiaeque toto in orbe terrarum permovent. Orientalista Abraham Hyacinthus Anquetil Duperron partes Upanishadum Latine e Persicis versionibus saeculo 18 vertit. Philosophus Germanus Arthurus Schopenhauer magnopere inspiratus ab Upanishadis est, quos interpretatione Duperronis Latina lectitabat.[2]

  1. De forma nominis Latini, cfr. Frank, Othmarus (1820). Chrestomathia Sanskrita. Monaci. p. 166 : "Upanishadis nomine nuncupanda est haec eadem, quae, ut dictum, operis fructum profert" et "Hujus scientia mundum, quo caussa continetur, imergit (componit), itaque Upanishad nuncupatur". De eius genere, cfr. nomen Sanscritum Upaniṣad, quod est femininum.
  2. Wicks, Robert (2019). "Arthur Schopenhauer". Stanford Encyclopedia of Philosophy. 

Nexus interni

Nexus externi

recensere

+

  NODES
INTERN 2