Valdenses sunt ecclesia protestans in Italia et America Australi diffusa. Initio communitas laicorum piorum saeculo duodecimo exeunte a Petro Valde mercatore Lundunensi in Francia meridiana condita Valdenses Medio Aevo ab Inquisitione Ecclesiae Catholicae haeretici censi crudeliter vexati sunt.

Insigne Valdensium: Candelabrum verbis "Lux lucet in tenebris" circumdatum

Refugium maximi momenti erant "Valles Valdenses" in Alpibus occidentalibus in confinibus Sabaudiae Pedemontiique agris. Sed et ibi saeculo decimo septimo exeunte Valdenses fugati sunt, qui in Germania austro-occidentali et in Hassia collocati sunt.

Toto orbe terrarum Valdensium ecclesiae sunt circiter 98 000 fideles, ex quibus 47 500 in Italia, ubi ab anno 1979 una cum Methodistis Ecclesiam Evangelicam Valdensem (Italiane: Chiesa Evangelica Valdese, Anglice: Union of the Methodist and Waldensian Churches) formant.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Valdenses spectant.
 
Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!

  NODES
languages 1
text 1