Venceslaus II (natus Pragae die 27 Septembris 1271 - obiit ibidem die 21 Iunii 1305) fuit rex Bohemiae et Poloniae.

Wikidata Venceslaus II (rex Bohemiae)
Res apud Vicidata repertae:
Venceslaus II (rex Bohemiae): imago
Venceslaus II (rex Bohemiae): imago
Nativitas: 27 Septembris 1271; Praga
Obitus: 21 Iunii 1305; Old Town

Familia

Genitores: Ottocarus II (rex Bohemiae); Kunigunda of Halych
Coniunx: Elizabeth Richeza of Poland, Judith of Habsburg
Proles: Venceslaus III, Agnes of Bohemia, Anne of Bohemia, Elizabeth of Bohemia, Margaret of Bohemia, Duchess of Wroclaw, Agnes of Bohemia, Duchess of Jawor, Jan Volek
Familia: Premyslidae

Memoria

Sepultura: Aula Regia

Insignia heraldica

Venceslaus II (rex Bohemiae): insigne
Venceslaus II (rex Bohemiae): insigne

Venceslaus, filius unicus legitimus regis Ottocari II, natus est Pragae anno 1271. Mortuo patre suo anno 1278 tutor eius Otto V marchio Brandenburgensis factus est, qui Venceslaum e Bohemia Brandenburgum deduxit. Anno 1283 revertus est Venceslaus Bohemiam. Anno 1285 Egrae Gutam, filiam regis Romanorum Rudolphi I, in matrimonium duxit.

Anno 1292 fundavit Aulam Regiam, abbatiam Ordinis Cisterciensis prope Pragam. Die 2 Iunii anni 1297 gloriosissime coronatus est Pragae in regem Bohemiae, sequenti die coronationis suae novam ecclesiam fundavit in Aula Regia, ibi volebat novum sepulcrum familiae regum Bohemiae aedeficare. Die 18 Iunii eodem anno obiit Guta, uxor eius. Sepulta est in ecclesia sancti Viti Pragensi, quia ecclesia in Aula Regia construebatur.

Ab anno 1300 Venceslaus novum nummum signabat, cui nomen erat Grossus Pragensis. Grossi Pragenses usque in saeculum 16 signabantur. Eodem anno nupsit Elisabetham, filiam defuncti regis Poloniae, deinde coronatus est Gnesnae in regem Poloniae.

 
Venceslaus II in Codice Manesse

Anno 1301 mortuo rege Hungariae Andrea III rex Vencelsaus II pro filio suo Venceslao coronam regni Hungariae acquisivit.

Phthisi mortuus est Pragae die 21 Iunii anni 1305. Sepultus est die 23 Iunii in imperfecta ecclesia in Aula Regia.

Venceslaus erat filius regis Bohemiae ac ducis Austriae Ottocari II et uxore eius Cunegundis, nepotis regis Hungariae Belae IV. Venceslaus duae sorores habebat: Cunegundem, quae fuit uxor Boleslai II ducis Mazoviensis, postea abbatissa monasterii sancti Georgii in castro Pragensi, et Agnetem, quae nupsit ducem Rudolphum, filium regis Romanorum Rudolphi I. Filius Rudolphi et Agnetis Ioannes vocatur Parricida necavit anno 1308 patruum suum regem Romanorum Albertum I.

 
Grossus Pragensis regis Venceslai II

Coniuges et liberi

recensere

Venceslaus duae coniuges habebat. E prima uxore Guta (12711297) genuit liberos qui sequuntur:

Ex uxore secunda Elisabetha (12881335) unam filiam genuit:

  • Agnes (1305 nata, circa 1336 mortua), uxor Henrici I, ducis Javorensis

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad regem Venceslaum II spectant.
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •
  NODES
Done 1
eth 5