Monachatus vel monachismus, id est vita monastica monachorum, in quo homo res mundiales repudiat ut se operi spirituali consecret. Vocabulum monachus venit ex Graeco μοναχός, 'solus, solitarius', et primum ad religionem Christianam adhibebatur. Sunt autem modi vivendi similes in aliis religionibus, praecipue in Buddhismo. Sunt multa vocabula sectatores monachismi describentia, sed Latine recentiore generatim vir monasticus monachus et mulier monialis appellantur.

Monachus Cisterciensis strictioris observantiae (Trappista) in sua cella orat

Buddhismus

recensere

Monachus Buddhisticus Palice Bhikkhu appellatur.

Christianismus

recensere

In religione Christiana distinguuntur duo genera monachismi: traditio eremitarum, monachorum omnino solitarium, et traditio coenobitica, secundum quam monachi in monasteriis vivent. Primus eremita Christianus notus fuit Paulus Thebaeus. Vitam Sancti Pauli Thebaei, primi eremitae, S. Hieronymus scripsit (annis 375-377)[1].

Iudaismus

recensere

Religio Iudaica generaliter ideas caelibatus et paupertatis non suadet. Sed ante eversionem Templi Hierosolymitani florebat traditio Nazaraeorum, secundum quam homo a vino abstinebant, pilos non secabant, et ad mortuos non ingrediebantur. Cum tempus voti completum sit, Nazaraei radebant caesariem et eam Deo offerebant. Sed ab aliis partibus vitae in societate non abstinebant.

Secta Iudaica monachismo similis fuit secta Essenorum, qui saeculis II et I a.C.n. floruerunt.

  1. Pima editio critica Vitae S. Pauli monachi Thebaei a Basilio Degórski edita est: cf. Basilius Degórski, Edizione critica della «Vita Sancti Pauli Primi Eremitae» di Girolamo, Institutum Patristicum "Augustinianum", Roma 1987; versio italica: Bazyli Degórski (ed.), San Girolamo. Vite degli eremiti: Paolo, Ilarione, Malco [= Collana di Testi Patristici, 126], Città Nuova Editrice, Roma 1996, pp. 63-89; Bazyli Degórski (ed.), Hieronymi historica et hagiographica. Vita Beati Pauli monachi Thebaei. Vita Hilarionis. Vita Malchi monachi captivi. Epistula praefatoria in Chronicis Eusebii Caesariensis. Chronicorum Eusebii Caesariensis continuatio. De viris inlustribus. In Regulae S. Pachomii versionem praefatio || Girolamo. OPERE storiche e agiografiche. Vita di san Paolo, eremita di Tebe. Vita di Ilarione. Vita di Malco, l’eremita prigioniero. Prefazione alla traduzione delle Cronache di Eusebio di Cesarea. Continuazione delle Cronache di Eusebio di Cesarea. Gli uomini illustri. Prefazione alla traduzione della Regola di Pacomio [= Hieronymi opera, XV || Opere di Girolamo, XV], Città Nuova, Roma 2014, pp. 73-115).
  NODES
chat 1
Idea 1
idea 1