"Yankee Doodle" est carmen Anglo-Americanum, quod ex Bello Annorum Septem ortum est. Saepe pro patria in Civitatibus Foederatis canitur, et rite est carmen civitatis Reipublicae Connecticutensis.[1] Eius numerus in Roud Folk Song Indice est 4501.

"Yankee Doodle."
Primi versus Yankee Doodle secundum tramitem in quodam horto scalpti.

Historia et verba

recensere

Commune carminis initium:

Yankee Doodle went to town
Riding on a pony;
He stuck a feather in his hat,
And called it macaroni.[2]

Memoriae populares eius originem in carmine ante Bellum Liberationis Civitatum Foederatarum invenit, primum a praefectis militaribus Britannicis cantum ad deridendos Yankees colonicos qui eis incompositi et turbidi visi sunt quibuscum in Bello Francicorum et Indorum merebant. Melodia habetur ex Lucy Locket carmine nutricum venisse. Famosa copia verborum Doctore Ricardo Shuckburgh "usitate tribuitur,"[3] chirurgo in Exercitu Britannico merenti. Traditur Shuckburgh verba composuisse copiis colonicis sub Tribuno Thoma Fitch V, filio Thomae Fitch Gubernatoris Connecticutae observatis.[2]

Nexus interni

Adnotationes

recensere
  1. State of Connecticut, Sites º Seals º Symbols; Connecticut State Register & Manual; accessus 16 Octobris 2013.
  2. 2.0 2.1 Oscar George Theodore Sonneck, Report on The Star-Spangled Banner, Hail Columbia, America, Yankee Doodle (Novi Eboraci: Dover Publications 1972); ISBN 0-486-22237-3.
  3. Ioannes A. Lomax et Alanus Lomax, American Ballads and Folk Songs, p. 521.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
Scripta
Audiophonica historica
 
Musica

Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!

  NODES
Done 1