Chartula ad Lotharium

This is the stable version, checked on 16 Februarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Chartula ad Lotharium
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 104


Chartula ad Lotharium (Agobardus Lugdunensis), J. P. Migne

Chartula ad Lotharium

In nomine Dei ac Domini nostri Jesu Christi. Anno incarnationis ejus octingentesimo tricesimo tertio, ego Agobardus Lugdunensis Ecclesiae indignus episcopus interfui venerabili conventui apud (0321A)palatium quod nuncupatur Compendium: qui utique conventus exstitit ex reverentissimis episcopis, et magnificentissimis viris illustribus, collegio quoque abbatum et comitum, promiscuaeque aetatis et dignitatis populo, praesidente serenissimo et gloriosissimo Lothario imperatore, et Christi Domini amatore; quo protegente et adjuvante subter annexa disposita sunt anno imperii primo, mense quarto. Quibus omnibus vehementer incumbebat vera necessitas, ut sollicite tractarent de periculo regni in praesenti, et statu in futuro: quod regnum, quia jamdiu nutabat, et impellebatur ad ruinam per negligentiam, et (ut verius dicam) per ignaviam domni Ludovici venerandi quondam imperatoris, in quibus ille irretitus est per corruptas mentes (0321B)et corrumpentes, et secundum apostolicum dictum: Quia erant ipsi errantes, et alios in errorem mittentes. A quo conventu quidquid utiliter et laudabiliter tractando et conferendo inventum est, et necessario statuendum, et judicantibus consensi et consentiens ipse judicavi. In primis videlicet quae ad commoditatem et soliditatem regni et regis pertinere videbantur, deinde quae ad ereptionem et purgationem animae domni Ludovici, manifestissime noscebantur: quae in praedicto conventu fideliter quaesita, et veraciter inventa, et ordinabiliter exsecuta sunt, in eo scilicet quod praedictus conventus deliberavit, ut per legatos et missos admoneretur domnus Ludovicus de suis erroribus, et exhortaretur ut secundum propheticum dictum rediret ad cor, (0321C)et recognosceret acta sua, quae adversus Deum currens per vias pravitatis et injustitiae exegerat, ac deinceps susciperet consilium vitae et salutis suae; quatenus apud omnipotentem Judicem et Dominum, (0322A)qui clementissimus indultor est criminum, indulgentiam et remissionem iniquitatum impetrare posset; ut qui per multiplicatas negligentias regnum terrenum amiserat, per impensas supplices confessiones regnum coeleste adipisceretur per eum apud quem est misericordia et copiosa redemptio. Propter quod et libellus editus est a viris diligentioribus, et ei oblatus, de manifestatione criminum suorum; in quo velut in speculo perspicue conspiceret feditatem actuum suorum, et fieret in illo quod per poenitentem perfectum dictum est: Iniquitatem meam ego agnosco, peccatum meum coram me est semper. Pro qua re accesserunt ad eum denuo omnes qui in praedicto conventu aderant episcopi, condolentes et compatientes infirmitatibus et miseriis (0322B)ejus, exhortantes atque exorantes et postulantes ut omnipotens Deus manu pietatis suae educeret eum de lacu miseriae et de luto coeni. Quod clementissimus Dominus non solum non abstulit, sed nec distulit. Sed mox resuscitata in mente ejus contritione humiliati cordis, prostratus coram eis, non semel, vel iterum, sed tertio, aut amplius, crimina cognoscit, veniam poscit, auxilium orationum precatur, consilium recipit, poenitentiam postulat, injunctam sibi humilitatem libentissime impleturum promittit. Innotescitur ei lex et ordo publicae poenitentiae: quam non renuit, sed ad omnia annuit; ac demum pervenit in ecclesiam coram coetu fidelium, ante altare et sepulcra sanctorum. Et prostratus super cilicium, bis terque quaterque confessus in omnibus (0322C)clara voce cum abundanti effusione lacrymarum, depositis armis manu propria, et ad crepidinem altaris projectis, suscepit mente compuncta poenitentiam publicam per manuum episcopalium impositionem, (0323A)cum psalmis et orationibus. Sique deposito habitu pristino, et assumpto habitu poenitentis, congratulans et confidens, postulat piissimi pastoris humeris reduci se ad inventae et redemptae ovis unitatem. (0324A)His gestis ego Agobardus indignus episcopus intertui, et melioribus consonans et consentiens judicavi, et manu propria signans subscripsi.

  NODES
Note 1
Project 1