De comparatione regiminis ecclesiastici et politici

This is the stable version, checked on 16 Februarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
De comparatione regiminis ecclesiastici et politici
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 104


De comparatione regiminis ecclesiastici et politici (Agobardus Lugdunensis), J. P. Migne De comparatione regiminis ecclesiastici et politici (0291C)

I. Domno clementissimo et Christianissimo ac per hoc omni laude dignissimo imperatori Ludovico Agobardus. Jubet vestra prudentissima solertia contra commotiones hujus temporis paratum esse utrumque ordinem, militarem videlicet, et ecclesiasticum; id est, et eos qui saeculari militiae, et illos qui sacris ministeriis inserviunt; et illos quidem ad certandum ferro, istos autem ad disceptandum verbo; ut similes similibus obsistere valeant. In qua re summopere sciendum est, quod in congressione armorum plus exspectanda est justitia superni regiminis, quam robur (0292C)brachiorum; in altercatione autem sermonum plus exspectanda est veritas, quam copia verborum. Propter quod orandum est ab omnibus tota intentione mentis, ut ille de quo vos dicitis, Dominus illuminatio mea et salus mea, quia illuminatio vestra est, illustret faciem suam super vos; et quia salus vestra est, salvum vos faciat in sua misericordia, ut huic orationi congruenter vos subjungatis: Domine non confundar, quoniam invocavi te.

II. Ego igitur servulus vester, cum cognovissem ex vestro sacro praecepto jussum mihi esse ad vestram praesentiam properare ita paratum, ut cum (0293A)caeteris ecclesiasticis viris contra injustos reprehensores justae reprehensionis oppositionem adhibere possem, visum mihi est ut in Dei et vestro servitio, de anteriorum Patrum actibus et sensibus haec verba, quae subterannexa sunt, gloriosissimae excellentiae vestrae mitterem; quatinus sancta religio vestra pie perpendere dignetur, cujus reverentiae debitores estis ad vestrum quotidianum profectum erga sedem apostolicam. Denique beatus Pelagius papa, cum quosdam redargueret episcopos, eo quod nomen ejus reticerent in actione sacri mysterii, id est, in solemniis (0294A)missarum, (in principio scilicet, ubi dicere solemus, in primis quas tibi offerimus pro Ecclesia tua sancta catholica, quam pacificare, custodire, adunare et regere digneris toto orbe terrarum, una cum famulo tuo papa nostro) ait ad eosdem episcopos: « Divisionem vestram a generali Ecclesia, quam tolerabiliter ferre non possum, vehementer stupeo. Cum enim beatissimus Augustinus, Dominicae sententiae memor, quae fundamentum Ecclesiae in apostolicis sedibus collocavit, in schismate esse dicat quicunque se a praesulum earumdem sedium (0295A)auctoritate vel communione suspenderit, nec aliam manifestet esse Ecclesiam, nisi quae in pontificalibus apostolicarum sedium est solidata radicibus; quomodo vos ab universi orbis communione separatos esse non creditis, si mei inter sacra mysteria secundum consuetudinem nominis memoriam reticetis, in quo, licet indigno, apostolicae sedis per successionem episcopatus praesenti tempore videtis consistere firmitatem. »

III. Beatissimus quoque Leo papa ad universos Viennensis provinciae episcopos de auctoritate et privilegio apostolicae sedis ita scribit: « Divinae cultum religionis, quem in omnes gentes, omnesque nationes, Dei voluit gratia coruscare, ita Dominus noster Jesus Christus humani generis salvator instituit, (0295B)ut veritas quae antea legis et prophetarum praeconio continebatur, per apostolicam tubam in salutem universitatis exiret, sicut scriptum est: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Sed hujus muneris sacramentum ita Dominus ad omnium apostolorum officium pertinere voluit, ut in beatissimo Petro, apostolorum omnium summo, principaliter collocaret, ut ab ipso, quasi quodam capite, dona sua velut in corpus omne diffunderet, ut exsortem se mysterii intelligeret esse divini, qui ausus fuisset a Petri soliditate recedere. Hunc enim in consortium individuae unitatis assumptum, id quod ipse erat, voluit nominari, dicendo: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; ut aeterni templi aedificatio mirabili munere (0295C)gratiae Dei in Petri soliditate consisteret; hanc Ecclesiam suam firmitate corroborans, ut illam nec (0296A)humana temeritas posset appetere, nec portae contra illam inferi praevalerent. Verum hanc petrae istius sacratissimam firmitatem Deo, ut diximus, aedificante constructam, nimis impia vult praesumptione violare, quisquis ejus potestatem tentat infringere, favendo cupiditatibus suis, et id quod accepit a veteribus non sequendo. » Haec beatus Leo; sed et alii multi hujusmodi docentes, ut illius stabilis petrae sempiterna soliditas, super quam Dominus Salvator noster propriam fundavit Ecclesiam, a solis ortu usque ad occasum primatus sui apicem successorum suorum auctoritate tam per se quam per vicarios suos firmiter obtineret. Ex quibus beatus Anastasius papa ad imperatorem scribens, docet quod pro Christo fungatur legatione, qui pro pace precatur Ecclesiae; et (0296B)ipsum imperatorem admonet, ut constitutis apostolicae sedis obtemperet.

IV. Certe, clementissime domine, si nunc Gregorius papa irrationabiliter et ad pugnandum venit, merito et pugnatus et repulsus recedet. Si autem pro quiete et pace populi et vestra laborare nititur, bene et rationabiliter obtemperandum est illi, non repugnandum. Si enim quod vestra voluntate et potestate cum consensu totius imperii vestri factum est, et postea in apostolica sede roboratum, hoc vult in pristinum reducere statum, satis rationabilis et opportunus est ejus adventus. Quia nullatenus quod ita est constitutum a vobis, debetis mutare. Nec enim sine gravi periculo et reatu animae fieri potest.(0296C)

V. In his sacratissimis diebus Paschalibus perlatae sunt ad me litterae istius apostolici, praecipientes (0297A)ut jejunia et orationes cum abstinentia faceremus, si forte omnipotens Dominus effectum conatui ejus praestare dignetur; quatenus apud vos obtineri possit, ut pax et concordia pristina domui et regno vestro restituatur. Quod ego audiens, compunctus, faciem cordis mei, quantum valui, ad Jesum Christum Dominum nostrum levavi, vehementer exoptans ut sine sanguinis effusione tam injustus tumultus per benignissimam omnipotentiam ejus sedaretur.

VI. Dignetur sublimis prudentia vestra pie perpendere quod Apostolus dicit: In novissimis diebus instabunt tempora periculosa. Quae pericula beatus papa Gregorius suo jam tempore, quando adhuc status idem multo et incomparabiliter melior erat quam nunc, ita deplorat, dicens: « Tantis quippe in hoc (0297B)loco hujus mundi fluctibus quatior, ut vetustam ac putrescentem navem, quam regendam occulta Dei dispensatione suscepi, ad portum dirigere nullatenus possim. Nunc ex adverso fluctus irruunt, nunc ex latere cumuli spumosi maris intumescunt, nunc a tergo tempestas insequitur; interque haec omnia (0298A)turbatus, cogor modo in ipsa clavum adversitate dirigere, modo curvato navis latere minas fluctuum ex obliquo declinare. Ingemisco, quia sento quod negligente me crescit sentina vitiorum, et tempestate fortiter obviante, jam jamque putridae naufragium tabulae sonant. » Heu, heu ! Si tunc jam putrescebat navis Ecclesiae, et si ejus tabulae jam putridae erant, quid nunc est?

VII. Haec verba, piissime domine, beatissimi doctoris propterea ad memoriam vestram reducere praesumpsi, ut quia nemo dubitat vos multo et ineffabiliter plus esse amatorem regni coelestis quam terreni, permansuri quam transituri, et juxta vestram sanctam fidem, spem et charitatem, de nullo alio opere potestis tam chare Deum placare, quam de (0298B)sollicitudine et administratione pacis et unitatis Ecclesiae, vestra solertissima religio elaboret, ut omnis anima fidelis proficiat in fide et cognitione Dei: quae res omnibus rebus Deo charior est. Hujus rei nisus merita vestra appropinquare faciat apostolicis meritis.

  NODES
admin 1