Decreta ad Episcopos Per Campaniam et Tusciam Constitutos

This is the stable version, checked on 16 Septembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Decreta ad Episcopos Per Campaniam et Tusciam Constitutos
saeculo III
editio: incognita
fons: []

-- SS Eusebius - Decreta ad Episcopos per Campaniam et Tusciam Constitutos

EPISTOLA CUIUS SUPRA AD EPISCOPOS PER CAMPANIAM ET TUSCIAM CONSTITUTOS DIRECTA

Dilectissimis fratribus universis episcopis per Campaniam et Tusciam constitutis Eusebius. Benedictus dominus deus noster, qui per misericordiam suam Romanam ecclesiam beati Petri principis apostolorum sacerdotio di<SG, p. b>tavit nobisque viam monstrandam circa nos propter universalem curam, quae nobis propter privilegium eiusdem ecclesiae invicem caritas indulsit , qui cohaeremus firmitate fidei, iungamur quoque votiva iucunditate colloquii, quo facilius dum per litterarum ministeria ad vos usque pertendimus , etiam cor<I, f. ra>da vestra ad religiosum cultum <VD, f. va> apostolicis admonitionibus incitemus, et dum dilectionis spei nostrae reddimus velut quoddam debitum, plenum circa deum monstremus affectum. Iungamus igitur, dilectissimi fratres, continuas et humiles preces, et dominum nostrum oris et cordis lacrimis supplicantes iugi deprecatione poscamus, ut institutione et opere illi, cuius esse membra cupimus, haereamus, nec umquam ab illa via, quae Christus est, devio tramite declinemus, ne ab eo iuste, quem nos impie relinquimus, deseramur . Quod cum superni favoris auxilio ea nobis potest ratione contingere, si <SG, p. a> apostolica dogmata, si patrum mandata servemus. Dicit enim dominus noster: Qui diligit me, sermonem meum servabit, et pater meus diliget eum, et ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus. <SG, p. a> Et licet haec possint generaliter dicta sufficere, ut vel declinemus errata vel custodiamus catholica, ab apostolis tamen eorumque successoribus novimus constitutum criminationes adversus doctores non debere suscipere nec peregrina iudicia fieri neque quemquam <VD, f. ra> alterius iudicis quam sui sententia debere constringi. Caput enim ecclesiae Christus est, Christi autem vicarii sacerdotes sunt, qui vice Christi legatione funguntur in ecclesia. Idcirco quicquid ad eorum fit iniuriam, ad Christum perti<V, f. vb>net, qui dixit: Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me <SG, p. b> spernit, et qui me spernit, spernit eum, qui me misit. Ista, fratres, terribilia sunt et oppido diligenter consideranda et cavenda, et tam propter eos, qui se ipsos aut cupiditate aut avaritia aut invidia perdere moliuntur, ne in profunda labantur , in talia incidant mala, quam propter persecutores ecclesiae servorumque eius, qui iuxta veritatis vocem oculos habentes non vident et aures habentes <N, f. rb> non audiunt, nec intellegunt, quae placent deo. Sequentes in omnibus apostolicam regulam et praedicantes omnia eius constituta ob custodiam episcoporum, <I, f. va> qui columnae ecclesiae a deo dicti sunt, et ceterorum verorum sacerdotum firmantes cana patrum statuta constituimus iterum cum omnibus, qui nobiscum sunt episcopis, sicut dudum decretum repperimus, ut homicidae, <P, f. r> malefici, fures, <SG, p. a> sacrilegi, raptores, adulteri, incesti, venefici, suspecti, <VD, f. rb> criminosi, domestici, periuri, et qui raptum fecerint vel falsum testimonium dixerint , seu qui ad sortilegos divinosque concurrerint similesque eorum nullatenus ad accusationem vel ad testimonium erunt admittendi, quia infames sunt et iuste repellendi, <O, f. rb> quia funesta est vox eorum. Vocem enim funestam in omnibus intercidi potius quam audiri oportet. Periculum ergo, quod doctoribus imminet summopere semper est praecavendum et declinandum, et illi sunt a cunctis portandi et custodiendi dicente domino: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Prima enim salus est rectae fidei regulas custodire et a constitutis patrum nul<I, f. vb>latenus deviare. Nec potest domini nostri Iesu Christi praetermitti sententia dicentis: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo <SG, p. b> ecclesiam meam, et haec, quae dicta sunt rerum probantur effectibus , quia in sede apostolica extra maculam semper est catholica servata religio. Ideo, carissimi, et vos iuxta sacram scripturam discite benefacere et mala declinare et patrum regulis imbui, sicut scriptum est: Fili, si habes, bene fac tecum et deo dignas oblationes offer. Memor esto, quoniam <VD, f. va> mors non tardat et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi. Testamentum enim huius mundi morte morietur. Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi. Non defrauderis a die bona et particula boni doni non te praetereat . Nonne aliis relinquens dolores et labores tuos in divisione sortis? Da et accipe et iustifica animam tuam. Ante obitum tuum operare iustitiam, quoniam non est apud inferos <SG, p. a> invenire cibum. Omnis caro sicut fenum veterescit et sicut folium fructificans in arbore viridi. Alia generantur et a<N, f. va>lia deiciuntur . <I, f. ra> Sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur et alia nascitur. Omne opus corruptibile in fine <V, f. ra> deficiet, et qui illud operatur, ibit cum ipso. Et omne opus electum iustificabitur, et qui operatur illud, honorabitur in illo. Beatus vir, qui in sapientia sua morietur , et qui in iustitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem dei. Qui excogitat vias illius in suo corde et in absconsis illius intellegens erit, vadens post illam quasi vestigator, et in viis illius consistens, qui respicit per fenestras <VD, f. vb> eius et in ianuas illius audiens, qui requiescit iuxta domum illius, et in parietibus illius figens palum statuet casulam suam ad ma<SG, p. b>nus illius, et requiescunt in casula illius bona per aevum. Statuet filios suos sub tegmine illius, et sub ramis illius morabitur, protegetur sub tegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet. Qui timet dominum, faciet illud, et qui <I, f. rb> continens est iustitiae, appraehendet illam, et obviabit illi quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum. Cibabit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potabit illum, et firmabitur in illo et non flectetur, et continebit illum et non confundetur et inaltabit illum apud proximos suos, et in medio ecclesiae aperiet os illius et implebit illum spiritu sapientiae et intellectus, et stolam gloriae vestiet illum, iocunditatem et exultationem thesaurizabit super illum, et nomine aeterno hereditabit illum. Homines stulti non appraehendent illam et homines sensati obviabunt illi, homines stulti non videbunt <SG, p. a> illam, longe enim abest a superbia et dolo. Viri mendaces non erunt illius memores, et viri veraces in<VD, f. ra>venientur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem dei. Non est speciosa laus in ore peccatoris, quoniam a deo perfecta est sapientia. Sapientiae enim dei stabit laus et in ore fi<I, f. va>deli abundabit, et dominator dabit eam illi. Non dixeris: Per deum abest, quae odit enim, ne feceris. Non dicas: Ille me implantavit , non enim necessarii sunt illi homines impii. Omne exsecramentum erroris odit deus et non erit amabile timentibus illum. Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui, adiecit mandata <N, f. vb> et praecepta sua. Si volueris, mandata conservabunt te et in perpetuum fidem <SG, p. b> placitam facere. Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris, porrige manum tuam. Ante hominem vita et mors, bonum et malum, quod placuerit ei, dabitur illi, quoniam multa sapientia dei et fortis in potentia, <O, f. va> videns omnes sine intermissione. Oculi dei et timentes eum, et ipse cognoscit omnem operam hominis. Nemini mandavit impie agere et nemini dedit spatium peccandi. Non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium. <VD, f. rb> Ne iocunderis in filiis impiis, si multiplicentur, <I, f. vb> ne oblecteris super ipsos, si non est ti<V, f. rb>mor dei cum illis. Non credas vitae illorum et ne respexeris in labores illorum. Melior est enim unus timens deum, quam mille filii impii. Et utile mori sine filiis, quam relinquere filios impios. Ab uno sensato inhabitabitur patria et a tribus impiis deseretur. Multa alia vidit oculus meus, <P, f. v> et fortiora horum audivit auris mea. In synagoga peccantium exardebit ignis, in gente incredibili exardescet ira. Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destruxerunt confidentes suae virtuti, et non pepercit peregrinationi illorum, <SG, p. a> sed percussit eos et exsecratus est illos prae superbia verbi illorum. Non misertus est illis gentem totam perdens et extollentes se in suis peccatis. Et sicut sexcenta milia peditum, qui congregati sunt, duritiam cordis sui, et si unus fuisset cervicatus , mirum, si fuisset immunis. Misericordia enim et ira est cum illo, potens exoratio et effundens iram secundum misericordiam <VD, f. va> suam. Sic corruptio illius hominis, secundum opera sua iudicatur. Non effugiet in rapina peccator et non retardabit sufferentiam mi<I, f. ra>sericordiam facientis. Omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum et secundum intellectum peregrinationis. Non dicas: A deo abscon<SG, p. b>dar et ex summo quis mei memorabitur? In populo magno non agnoscar. Quae est enim anima mea in tam immensa creatura? Ecce caelum et caeli caelorum, abyssus et universa terra, et quae in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur montes simul et colles et fundamenta terrae, et cum conspexerit illa deus, tremore concutientur. Et in omnibus his insensatum est cor, et omne cor intellegitur ab illo, <N, f. ra> et vias illius, quis intellegit et procellam, quam nec oculus vidit hominis? Nam plurima opera illius sunt in absconsis, sed opera iustitiae eius, quis enuntiabit aut quis sustinebit? Longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio hominum in consummatione est. Qui minoratur corde, cogitat mala, et vir imprudens et errans cogitat stulta. Omnis ergo, fratres, sermo malus ex o<VD, f. vb>re vestro non procedat, <SG, p. a> sed si quis bonus est ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus. Et nolite con<I, f. rb>tristare spiritum sanctum dei, in quo signati estis in diem redemptionis. Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malicia. Estote autem invicem benigni, mi<V, f. va>sericordes, donantes invicem, sicut et deus in Christo donavit vobis. Estote ergo imitatores mei sicut filii carissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam deo in odorem suavitatis.

  NODES