Liber de correctione antiphonarii

This is the stable version, checked on 16 Februarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Liber de correctione antiphonarii
Saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 104


Liber de Correctione antiphonarii (Agobardus Lugdunensis), JP Migne

Liber de correzione antiphonarii (0329B)

IO. Dilectissimis in Christo fratribus et praecipue cantoribus Ecclesiae Lugdunensis Agobardus in eodem Christo Domino et Salvatore nostro sempiternam salutem.

In divinis laudibus exsolvendis quanto studio fugienda sit levitas, gravitasque sectanda, frequenter dilectioni vestrae in mutua collocutione suggessimus; scilicet ut rationabili considere, sicut prudentes Ecclesiae filii, et rationabili ejus lacte ab incunabulis enutriti, quod Deo displicet refugientes, concordi studio id quod gratum acceptumque ei, verbis sicuti et factis sectaremini. Si enim apud graves et sapientes viros, non solum morum, sed etiam verborum levitas reprehensibilis judicatur, quanto magis apud Deum totius sanctae gravitatis (0329C)ac sapientiae auctorem, cui Psalmista dicit: In populo gravi laudabo te, et cui nos Apostolus rationabile obsequium admonet exhibere. Neque vero passim, et absque diligenti exame, quod cuique visum fuerit in Dei laudibus usurpandum est, cum dicat Apostolus: Nam quid oremus, sicut oportet, nescimus. Sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis. Unde et apostoli humanae ignorationis conscii, orandi formulam a Deo petiere, dicentes: Domine, doce nos orare. Certe manifestum est majus esse Deo quempiam digne laudes exsolvere, quam pro infirmitate propria exorare; praesertim cum hoc praesentis vitae fine terminetur, illud vero (0329D)hic inchoetur, in futuro autem perficiatur, juxta quod Psalmista ait: Beati qui habitant in domo tua, Domine! in saecula saeculorum laudabunt te.

II. Si ergo orantes doctrina sancti Spiritus indigemus, (0330B)multo magis cum Deo laudes offerimus: quia sicut nemo nisi ipso inspirante secundum Deum postulat, ita nullus nisi eo erudiente Deum digne collaudat. Non ergo cujuscunque figmentis, sed Spiritus sancti eloquiis majestas divina laudanda est. Denique et filii Aaron ignem alienum Domino offerentes, non obsequii rewardem, sed damnationem praesumptionis experti sunt. Unde hoc nos exemplum summopere vitantes, illud sollicite attendamus quod vel in Proverbiis scriptum est: Omnis sermo Dei ignitus clypeus est sperantibus in se. Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, invenierisque mendax. Nihil itaque Dei verbis addentes, et timentes argui invenirique mendaces, verbo Dei ignito, qui clypeus spei est, tempore orationis et (0330C)laudis inflammemur pariter et muniamur. Cumque Dominus dicat: Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt, omnia humana figmenta, quae vanitate sui mortua judicanda sunt, respuentes, viventibus Christi eloquiis in ipsius obsequiis personemus; quatinus voces nostrae, non quasi alienae ab eo respui, sed ut propriae cum supernis virtutibus, quae majestate Dei trementes adorant atque collaudant, mereantur ammetteti.

III. Hac de causa et Antiphonarium pro viribus nostris magna ex parte correximus, amputatis his quae vel superflua, vel levia, vel mendacia, aut blasphema videbantur. Et vos frequenter admonuimus, et tenorem admonitionis nostrae propter aliquorum praesentes seu futuras querimonias in fronte (0330D)ejusdem libelli ponere necessarium duximus: non generale aliquid statuentes, sed juxta mediocritatem sensus nostri in domo Dei, cujus nobis cura commissa est, quod possumus offerentes: nec de sensu (0331A)nostro aliquid praesumentes; sed Scripturae sanctae auctoritatem, et sacrorum canonum sanzioniem, catholicorumque patrum instituta et exempla sectantes. De quibus antequam aliquid proferamus, congruum videtur, exempli gratia, nonnullas ineptias quae praefato continebantur libello, notare breviter, ac leviter redarguere; ut ex his perpaucissimis evidentius agnoscatur quam necessario quae in sequentibus dicturi sumus, a patribus constituta sint, quantoque timore ac sollicitudine eorum scita nobis expediat observare.

IV. Ac primum, quale illud est, quod in vigilia Natalis Domini in choro fidelium et fidelium erudiditorum cantabatur: Dum ortus fuerit sol de coelo, videbitis Regem regum procedentem a Patre tanquam (0331B)sponsum de talamo suo ? Certe fides catholica habet Verbum Dei, quod in principio erat apud Patrem, in thalamo uteri virginalis conjunxisse sibi sponsum; cujus naturam in unitate personae suscipiens, caro factum est ut habitaret in nobis. Naturae enim nostrae unitus, tanquam sponsus de thalamo virginali, processit ex utero; et non eam de coelis attulit, sicut haeretici affermare ausi sunt. Ac per hoc non tanquam sponsus de thalamo processit ex Patre. Verbum quippe Dei, Filius Dei, processit a Patre, et venit in mundum. Nec aliud fuit venire in mundum, quam in utero Virginis naturae humanae veritatem assumere, in qua visibilem se praeberet mundo. Hanc igitur humanitatis nostrae naturam, cui unitus sponsus Ecclesiae factus est, non de sinu (0331C)Patris traxit, sed de carne Virginis sumpsit.

V. Est praeterea in praedicta antiphona notanda temeritas, evidensque mendacium; dum et sacrae Scripturae verba sui sensus perversitati coaptat, et nativitatem Salvatoris, qua vel de Patre ante saecula, vel de matre in plenitudine temporum natus est, tanta confusione permiscet, ut de qua loqui velit, intelligi omnino non possit. Quod summopere ubique cavendum est, ne divinorum verborum ordo mutetur, et de scriptura veritatis labyrinthus texatur erroris.

VI. Illud etiam responsorium, quod in eisdem vigiliis cantabatur, quanta fidei severitate rejiciendam est, in quo ait vanus ille praesumptor: De illa occulta habitatione sua egressus est Filius Dei, discendet (0331D)visitare et consolare omnes qui eum de toto corde desiderabant. Quod cum sermonum imperitia, tum sensus quoque absurditate act falsitate turpatur. Nam et occultam Filii habitationem summa levitate dixit; et eum omnes desiderantes se visitasse, consolatumque esse mendaciter asseruit, cum potius eos quos visitare dignatus est, se agnoscentes ac desiderantes effecerit.

VII. Considerentur etiam verba alterius responsorii, quod quasi de mysterio nativitatis Christi (0332A)compositum, contra morem nocturni officii ab eminentiori loco pompatice concrepabat: Descendit de coelis missus ab arce Patris introivit per aurem Virginis in regionem nostram, indutus stola purpurea, et exivit per auream portam lux et decus universae fabricae mundi. Ubi primum, qui discenderit non designat. Arcem vero Patris quid dixerit, ipse quoque penitus ignoravit. Nunquid est aliquod aedificium coeleste, aut percoeleste, quod factum sit ab eo, aut aliud aliquid quod non est ipsum quod Pater, aut est ipse Pater? Quod si est, quomodo sibi est arx? Nec per aurem Virginis Verbum Dei introisse, catholicae aures ferunt: quia cum sit incorporeum, et totum ubique praesens, nec localiter accedit, nec aditu corporeo indiget. Nisi forte (0332B)nobis persuadere voluit angelicorum sono verborum sacram Virginem Dei Filium concepisse. Quod quantum a fidei veritate discordet, ex verbis ipsius angeli perspicuum est; qui ipsi Virgini interroganti: Quomodo fiet istud, quia virum non cognosco? Risposta: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Quomodo autem virginalis uterus regio nostra possit intelligi, cum et virgo illa unici Filii mater sit, et nos omnes non ex virginea sed ex corruzione carne nascamur, prorsus inveniri non potest. Deinde quod eum stola indutum purpurea aurem dicit Virginis introiisse, sive humano more cultu regio indutum, sive humanam formam non ex Virgine suscepisse, sed de coelo Dei Verbum attulisse putaverit, eamque stolam (0332C)purpuream appellarit, apertissimae blasphemiae est. Jam vero per auream portam eum exiisse, quanta vanitate proferre ausus est; cum nativitas Christi ex Virgine non supervacuis verbis adumbrari, sed confessione simplici debeat declarari; qui non, ut ille ait, universae fabricae mundi, sed juxta veritatem evangelicam razionalis tantummodo creaturae lux est.

VIII. Aliud quoque responsorium de verbis Evangelii, sed non ordine evangelico, quod jam utique correctum a vestra dilectione psallitur, nescio quis composuit, dicens: Tenebrae factae sunt dum crucifixissent Jesum Judaei; et circa horam nonam exclamavit Jesus voce magna: Deus, Deus, ut quid me dereliquisti? Tunc unus ex militibus lancia (0332D)latus ejus perforavit, et inclinato capite emisit spiritum. Nempe omnibus fidelibus certum est, quod Salvator noster non aliqua doloris violentia coactus, sed spontanee pro nobis est mortuus; nec animam necessitate amisit, sed potestate posuit, sicut ipse ait: Nemo tollit a me animam meam, sed ego pono eam a me ipso ut iterum sumam eam. Sed iste evangelici ordinis et fidei veritatis ignarus, prius dixit lancea a militibus latus Domini perforatum, et tunc ab eo spiritum emissum: quod (0333A)omnino paganum est, Christum non benignitate propriae voluntatis, sed vi doloris mortuum opinari; cum e contrario in Evangelio referatur quod Dominus voce magna clamaverit: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum; et haec dicens, exspiravit. Quam mortem Christi in tantum milites qui aderant admirati sunt, ut continua Deum glorificasse, eumque Dei Filium confessi esse referantur, ac postea Judaeis petentibus latronum crura, qui cum eo fuerant crucifixi, Pilatus frangi concesserit, Jesu autem jam mortui non crura confracta, sed militis lancea latus narraretur apertum, non, ut iste imperite protulit, perforatum.

IX. Jam vero quanta illa sunt vaticinia, ut ita dictum sit, falsa in responsoriis et antiphonariis, (0333B)quae quasi ex voce Domini pronuntiantur, cum in nullis divinis Scripturis reperiantur. Ut est: Octava decima die decimi mensis jejunabitis, dicit Dominus, et mittam vobis Salvatorem et propugnatorem pro vobis, qui vos praecedat et introducat in terram quam juravi patribus vestris. Et iterum: Coronam gloriae ponam super caput ejus, dicit Dominus, et induam illum stolam candidam, quia servavit mandata mea, et propter nomen meum effusus est sanguis ejus in terra. Et iterum: Sancti estis, dicit Dominus, multiplicabo numerum vestrum, ut oretis pro populo meo in loco isto. Et multa hujusmodi ridiculosa et fantastica. Quorum inventoribus congruere mihi videntur illa, quae Dominus per Ezechielem Prophetam advers falsos Prophetas (0333C)loquitur, dicens: Vae Prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident. Et post pauca: Vident nova et divinant mendacium, dicentes: Ait Dominus, cum Dominus non miserit eos, et perseveraverunt confirmare sermonem. Nunquid non visionem cassam vidistis, et divinationem mendacem locuti estis? Et dicitis, Ait Dominus, cum ego non sim locutus. Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia locuti estis vana, et dixistis mendacium, ideo ecce ego ad vos, ait Dominus Deus. Et erit manus mea super Prophetas, qui vident vana, et divinant mendacium. In concilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israel non scribentur, nec terram Israel ingredientur.

X. Sed haec et similia, quorum in praefato libro infinita erat copia, quia indignum est scribere, et vestrae prudentiae fastidiosum audire, facilius colloquendo et fideliter pertractando dijudicari possunt. Nunc superest ut sacrorum statuta canonum, catholicorumque Patrum sententias, sicut superius promisimus, exsequamur; ut ex il suo perspigue dichiaratur (0334A)qua cautela levissimorum hominum excogitationes vitandae sint, quae nulla veritate subnixae, nulla ratione ornatae, contemptui patent.

XI. In concilio africano talis constitutio promulgata est: « Ut preces et orationes, nisi probatae fuerint in concilio, non dicantur; nec aliqua ex his omnino cantentur in Ecclesia, nisi quae a prudentioribus tractata et comprobata in synodo fuerint; ne forte aliquid contra fidem, vel per ignorantiam, vel per studium, sit compositum. » Ubi breviter considerandum, quod non solum ea quae studio perfidiae, sed etiam illa quae simplicitate ignorantiae contra fidei regulam composita fuerint, pari animadversione repudiantur. XII. Beato Geronimo (Commento in cap. V (0334B)Epista. ad Ephes.) cum exponeret praeceptum Apostoli, ubi ait: Implemini Spiritu loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, non tacuit quod in cantoribus Ecclesiae reprehendendum videbat. « Canere igitur, ait, et psallere et laudare Dominum magis animo quam voce debemus. Hoc est quippe quod dicitur: Cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino. Audiant haec adolescentuli, audiant hi quibus psallendi in Ecclesia officium est, Deo non voce, sed corde cantandum; nec in tragoedorum modum guttur et fauces dulci medicamine colliniendae sunt, ut in Ecclesia theatrales moduli audiantur et cantica; sed in timore, in opere, in scientia Scripturarum.Quamvis sit aliquis, ut solent (0334C)illi appellare, cacophonos, si bona opera habuerit, dulcis apud Deum cantor est. Sic cantet servus Christi, ut non vox canentis, sed verba placeant quae leguntur; ut spiritus malus qui erat in Saule, ejiciatur ab his qui ab eo similiter possidentur, et non introducatur in eos qui de domo Dei scenam fecere populorum. » In quibus verbis magnopere pensandum est, quod eos qui in morem psallentis David cum timore et gravitate spiritali canunt, malignum spiritum etiam ab auditoribus suis excludere posse confirmat; eos vero qui theatralibus sonis et scenicis modulationibus, et quamvis in divinis verbis, vocis dulcedine intemperantius delectantur, eum non solum ab aliis non excludere, sed, quod est terribile, in seipsos introducere testatur.Unde et in alio loco idem doctor cum sententiam Isaiae (Cap. 1) exponeret, Iniqui sunt coetus vestri, ait: « Omnis conventus qui non offert hostias spiritales, nec audit illud quod in quinquagesimo psalmo canitur, Sacrificium Deo Spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicit, abominabilis Deo est. » Mens ergo libera, id est, sensibus corporis (0335A)non succumbens, ita resistere debet vanae ac noxiae delectationi aurium, sicut et delectationibus sensuum caeterorum, visus videlicet, et olfactus, gustus, et tactus; quorum perturbazionibus anima praegravatur, et capitur. Quantum denique oblectationes aurium virtutem mentis enervent, testatur praefatus doctor, qui ait: « Auditus vario organorum cantu, et vocum inflexionibus delinitur, et in carmine poetarum et comoediarum, mimorumque urbanitatibus, et strophis, et quidquid per aures introiens virilitatem mentis effeminat. »

XIII. Sed et beatus martire Cipriano ( Serm. de zelo et livore ) simili modo dicit, exponens illud Apostoli, Adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens, circuit quaerens quem devoret. Ait ergo: « Circuito (0335B)ille nos singulos, et tanquam hostis clausos obsidens, muros explorat, et tentat an sit pars aliqua membrorum meno stabilis et meno fida, cujus aditu ad interiora penetretur. Offert oculis formas illices et faciles voluptates, ut visu destruat castitatem. Aures per canoram musicam tentat, ut soni dulcioris auditu solvat et molliat Christianum vigorem. »

XIV. Quod et beatus Augustinus ad tentationem diaboli intelligens pertinere, in libris Confessionum suarum (Lib. X, cap. 33) Deo gratias refert quod ab hoc vitio liberatus sit. « Voluptates, inquit, aurium tenacius me implicaverant, et subjugaverant; sed resolvisti et liberasti me. Nunc in sonis, quos animant eloquia tua, cum suavi et artificiosa voce cantantur, fateor aliquantulum acquiesco, dum (0335C)ipsis sanctis dictis religiosius et ardentius sentio moveri animos nostros in flammam pietatis, cum ita cantantur, quam si non ita cantarentur. » Et rursus post aliqua de utilitate psallendi in Ecclesia discretam proferens sententiam, dicit: « Tutius quidem mihi videtur quod de Alexandrino episcopo Athanasio saepe mihi dictum commemini, quia tam modico flexu vocis faciebat sonare lectorem psalmi, ut pronuntianti vicinior esset quam canenti. Verumtamen cum reminiscor lacrymas meas, quas fudi ad cantus Ecclesiae tuae in primordiis recuperatae fidei meae, et nunc ipso commoveor, non cantu, sed rebus quae cantantur, cum liquida voce et convenientessima modulatione cantantur, magna instituti utilitatem rursus cognosco; magisque adducer, non quidem (0335D)irretractabilem sententiam proferens, cantandi consuetudinem approbare in Ecclesia, ut per oblectamenta aurium infirmior animus inaffetum pietatis assurgat. Tamen cum mihi accidit ut me amplius cantus quam res quae canitur moveat, poenaliter me peccare confiteor, et tunc mallem non audire cantantem. » Ecce vir sanctissimus, atque doctissimus, et approbat institutum cantandi propter infirmos, quos inaffetum pietatis facit assurgere; et tamen cum accidit ut plus moveat animum cantus, (0336A)quam res quae canitur, poenale dicit esse peccatum, ita ut melius sit non audire cantantem, utique in cantu et sonis quos divina eloquia animant, ac vivificant; ut vita cantuum ac sonorum in sententiis sit divinorum eloquiorum. Caeterum, si in diebus suis audisset aliquos non de divinis eloquiis, sed de humanis adinvenzionibus cantantes, nunquid non mortuum et sine vita talem cantum judicaret?

XV. Verum quia Gregorii praesulis nomen titulus praefati libelli praetendit, et hinc opinione sumpta putant eum quidam a beato Gregorio Romano pontifice et illustrissimo doctore compositum; videamus quod sanctus ille vir de cantu ecclesiastico ordinaverit, vel quid ejus tempore Romana Ecclesia decantarit. (0336B)Ait igitur in Decretis suis (Lib. IV, indict. 13, epist. 44): « In sancta hac Romana Ecclesia, cui divina dispensatio praeesse me voluit, dudum consuetudo est valde reprehensibilis exorta, ut quidam ad sacri altaris ministerium cantores eligantur, et in diaconatus ordine constituti modulationi vocis inserviant, quos ad praedicationis officium eleemosynarumque studium vacare congruebat. Unde fit plerumque, ut ad sacrum ministerium, dum blanda vox quaeritur, quaeri congrua vita negligatur, et cantor minister Domini moribus stimulet, cum populum vocibus delectat. Qua de re praesenti decreto constituo, ut in sede hac sacri altaris ministeri cantare non debeant, solumque evangelicae lectionis officium inter missarum solemnia exsolvant; salmo (0336C)vero ac reliquas lectiones censeo per subdiaconos, vel si necessitas exigit, per minores ordines exhiberi. Si quis autem contra hoc decretum meum venire tentaverit, anatema sit. Et responderunt omnes, Anathema sit. » Ecce vir apostolicus reprehendit consuetudinem, qua diaconibus cantandi officium injungebatur, nec in eis blandam vocem, sed congruam vitam dicit esse requirendam; stimularique Deum talium ministrorum moribus asserit, etiamsi populum vocibus delectent. Damnata vero tali consuetudine, psalmos ac reliquas lectiones per subdiaconos vel per minores ordines censet exhiberi; solo videlicet evangelicae lectionis officio diaconibus delegato. Ex quibus perspicue demonstratur psalmos tunc in Ecclesia decantari solitum, unde (0336D)maximam partem divinorum officiorum etiam nunc constat esse compositam, et non figmenta quorumlibet hominum, quae a tanto illo viro non esse composita, nemo nisi qui sincerissimae ejus fidei et excellentissimae eruditionis ignarus est, dubitat.

XVI. Igitur quia sanctorum Patrum dictis satis ostensum est quantum humanae levitates et mendacia devitanda, quatumque divinorum eloquiorum veritas ac sinceritas amplectenda sit, libet pauca ex verbis beati martyris Cypriani subnectere, quibus (0337A)ostendatur qua gravitate et modestia divina officia celebranda sint: « Sit, inquit ( Serm. de Orat. Dom. ) orantibus sermo et precatio cum disciplina, quietem continens et pudorem. Cogitemus nos sub conspectu Dei guardi. Placendum est divinis oculis et habitu corporis, et modo vocis. Nam ut impudentis est clamoribus strepere, ita congruit verecundo modestis precibus orare. Et quando in unum cum fratribus convenimus, et sacrificia divina cum Domini sacerdote celebramus, verecundiae et disciplinae memores esse debemus: non passim ventilare preces nostras inconditis vocibus, nec requestem commendandam modeste, Deo tumultuosa loquacitate jactare.Quia Deus non vocis sed cordis auditor est; nec admonendus est clamoribus, qui cogitationes videt, probante (0337B)Domino et dicente: Et scient omnes Ecclesiae, quia ego sum scrutans renes et corda. Sonetto salmo. Convivium sobrium sit nobis spiritualis auditio, prolectet aures religiosa mulcedo. »

XVII. His ergo et hujusmodi Patrum monitis informati, et eorum sequentes vestigia quos ad Dominum praecessisse non ambigimus, cunctas adinventionones hominum quasi superfluas respuentes, verbis Domini quae ad omnia sufficiunt, in ejus laudibus personemus, ut cum beato David dicere valeamus: Et quae de manu tua accepimus, dedimus tibi. Quia, ut beatus Augustinus ait, « Nihil Deo recte offertur, nisi quod ab eo accipitur. » Qui et alio loco praecepit suis: « Nolite cantare nisi quod legistis esse cantandum. » Quod quidam religiosi viri sequentes subjectis (0337C)sibi fratribus praeceptum tale dederunt: Nullus praesumat responsoria, aut antiphonas, quae solent aliqui composito sono pro suo libitu non ex canonica Scriptura assumpta canere, in congregatione ista vel meditari vel dicere. Oportet enim nos sanam et simplicem apostolicam et patrum nostrorum imitari doctrinam, et gratiam stabilire, cor moresque subdere disciplinae. Ea igitur cantare debemus quae, sicut beatus Augustinus dicit, ita scripta sunt ut cantantur. « Quae autem non ita scripta sunt, non cantemus; quia nec alio modo quam quo ipse Dominus jussit per Prophetas et apostolos suos manifestari ea hominibus debent. A nobis obedientiae quam victimarum sacrificaum quaerit; nec cantilenae artificioso studio, sed observantia mandatorum et (0337D)cordis munditia delectatur. »

XVIII. Haec sincerissima Patrum statuta, omni diligentia et veneratione observanda sunt. Quia per hoc et fidei puritas, ac religionis disciplina saluberrime custoditur, et duo mala nimis pietati contraria utiliter resecantur; videlicet, dum et vanissimorum hominum praesumptio, qui non solum inepta, et superflua, sed etiam profana et haeretica in Ecclesiis decantare audent, funditus excluditur; et adolescentulis, atque omnibus generaliter quibus cantandi (0338A)officium injunctum est, magna occasio stultae et noxiae occupationis aufertur. Ex quibus quamplurimi ab ineunte pueritia usque ad senecutis canitiem omnes dies vitae suae in parando et confirmando cantu expendunt; et totum tempus utilium et spiritalium studiorum, legendi videlicet, et divina eloquia perscrutandi, in istiusmodi occupatione consumunt; quodque animabus eorum procul dubio valde est noxium, ignari fidei suae, inscii Scripturarum sanctarum, et divinae intelligentiae inanes ac vacui, hoc solum sibi sufficere putant; et ob hoc, etiam ventosi et inflati incedunt, si sonum et vocem decantationis utcunque addiscare, et in numero cantorum deputari videantur. Quibus omnino (dum, sicut beatus Gregorius supra ait, Deum moribus stimolante, cum populum (0338B)vocibus oblectent ) metuendum est ne etiam ipsa illa Dei increpatione feriantur, qua dicit: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Et iterum: Aufer a me tumultum carminum tuorum, et cantica lyrae tuae non audiam. Nam et beatus Hieronymus, ut supra memoratum est, de hujusmodi hominibus manifeste dicit, quod de Ecclesia Dei scenam fecerint populorum. Hanc enim occupaem superfluam in eisdem sacris officiis devitantes antiqui, cum eis profecto suppeteret ex divinis libris et multiplex copia laudationis, et peritia modulationis, maluerunt tamen eadem saepe repetere, quam infinitis et non necessariis psallentium animos occupare, vel gravare.

XIX. Quapropter, auxiliante Dei gratia, omni (0338C)studio pietatis instandum atque observandum est, ut sicut ad celebranda missarum solemnia habet Ecclesia Librum Mysteriorum fide purissima et concinna brevitate digestum, habet et Librum Lectionum ex divinis libris congrua ratione collectum, ita etiam et hunc tertium Officialem Libellum, id est, Antiphonarium, habeamus omnibus humanis figmentis et mendaciis expurgatum, et per totum anni circulum ex purissimis sanctae Scripturae verbis sufficientissime ordinatum; quatinus in sacris officiis peragendis, juxta probatissimam fidei regulam, et paternae auctoritatis venerabilem disciplinam, una a nobis atque eadem custodiatur forma orationum, forma lectionum, et forma ecclesiasticarum modulationum; quae a boni ingenii adolescentibus quam celerrime imbibita, (0338D)eos et divinis laudibus concinendis sufficienter et graviter idoneos reddat, et a potioribus ac spiritalibus studiis non impediat. Quis enim ita contentiosus, imo insanus, et ab omni veritatis ratione aversus est, ut non hoc rectius, et convenientius, ac salubrius fateatur in Dei laudibus decantari, quod ex divinis dictis et libris videat fideliter assumi? quatinus sicut in Symbolo catholico fidem nostram non nostris sed apostolicis verbis profitemur, et in Dominica Oratione non nostris sed ipsius Domini et Salvatoris (0339A)nostri sermonibus supplicamus; ita etiam in divinae laudis honore, non humanis, sed divinis, et spiritalibus, juxta Apostolum, psalmis, hymnis, et (0340A)canticis personemus. Superfluo namque alia quaeruntur, ubi ista sufficere et superabundare noscuntur.

  NODES
Idea 3
idea 3