Discretiva

  inducant dictio est in variis linguis:

Formae affines

+/-
Proprietates grammaticales
+/-
Forma Persona Tempus Vox Modus Verbum
indūcant tertia pluralis praesens activa coniunctivus indūcō (indūcere)
Appellatio pronuntiatusque
+/-
 API: /inˈduːkant/(classice)
Syllabificatio phonetica: in·dū·cant — morphologica: in-duc-ant

Loci

+/-
M. Tullius Cicero
-106…-43
Titus Livius -58/+17Aulus Cornelius Celsus 30 C. Plinius Secundus 23-79 Hildegardis Bingensis
1098-1179
Iordanus Brunus Nolanus
1548-1600
antiq. class.class.class. I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

class.

  • quos si titulus hic delectat insignis et pulcher, Pythagora Socrate Platone dignissimus, inducant animum illa, quorum splendore capiuntur, vires valetudinem pulchritudinem divitias honores opes contemnere eaque, quae is contraria sunt, pro nihilo ducere: tum poterunt clarissima voce profiteri se neque fortunae impetu nec multitudinis opinione nec dolore nec paupertate terreri, omniaque sibi in sese esse posita, nec esse quicquam extra suam potestatem, quod ducant in bonis. —Tusculanae disputationes Ciceronis [1][2]

class.

  • Quod si consulatus tanta dulcedo sit, iam nunc ita in animum inducant consulatum captum et oppressum ab tribunicia potestate esse; consuli, velut apparitori tribunicio, omnia ad nutum imperiumque tribuni agenda esse; si se commoverit, si respexerit patres, si aliud quam plebem esse in re publica crediderit, exsilium Cn. Marci, Meneni damnationem et mortem sibi proponat ante oculos. —Ab urbe condita Titi Livii [3][2]

class.

  • Quod si antequam vesica purgata est, orae se glutinarunt, dolorque et inflammatio redierunt, vulnus digitis vel averso specillo diducendum est, ut torquentibus detur exitus; iisque effusis cum diutius pura urina descendat, tum demum quae cicatricem inducant ponenda sunt; extendendique, ut supra posui, pedes quam maxime iuncti. —De Medicina Celsi [4]

saec. I.

  • indocta opificum turba tribus eam generibus distinguit: asperam, quam taxatur in libras Ж VII, medaim quae Ж V, attritam, quam et herbaceam vocant, Ж III. sublinunt autem harenosam, priusquam inducant, atramento et paraetonio. —Naturalis historia Plinii [5][2]

Latinitas mediaevalis

saec. XII.

  • Quibus directores eorum velut consodales et conservi per sacras Scripturas saepe numero occurrentes facta eorum improperant, et cur diabolica figmenta sequentes divinam ultionem in se inducant, illis increpant. —Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum Hildegardis [6][2]

Latinitas nova

saec. XVI.

  • Non omnes qualitates ita activae sunt, ut elementarem substantiam aliam inducant alterando, corrumpendo; sed tangibiles tantum, seu quae secundum sensum tactus fiunt, et in eo contrarietatis genere consistunt. —Libri physicorum Aristotelis explanati Iordani Bruni [7][2]

Fontes

  1. 1.0 1.1 Marcus Tullius Cicero - Tusculanae disputationes. (The Latin Library): Liber quintus. XXIV [30] — inducant
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 2.4 2.5 Vicicitatio: inducant.
  3. 3.0 3.1 Titus Livius - Ab urbe condita - libri CXLII. (The Latin Library): Liber II, caput 54, [5] — inducant
  4. Aulus Cornelius Celsus, De Medicina - Libri Octo. (Teubner, Lipsiae MDCCCLIX). Liber septimus, XXVII. [8] — inducant
  5. 5.0 5.1 Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Universitas Turicensis, Liber XXXIII, cap. xxvii, [90] — inducant
  6. 6.0 6.1 Hildegardis Bingensis - Scivias Hildegardis sive libri visionum ac revelationum. Patrologia Latina, J.-P. Migne. Parisiis 1882, Tomus CXCVII. (Universitas Turicensis): Liber primus. Visio tertia — inducant
  7. 7.0 7.1 Iordanus Brunus Nolanus (Italice: Giordano Bruno) - Libri physicorum Aristotelis explanati. (Universitas Turicensis): Liber II. Cap. De qualitatibus quae sunt principia elementorum.  — inducant
  NODES