Discretiva

  superest dictio est in variis linguis:

Formae affines

+/-

Proprietates grammaticales

+/-
Forma Persona Tempus Vox Modus Verbum
superest tertia singularis praesens activa indicativus supersum (superesse)

Appellatio pronuntiatusque

+/-
 API: /ˈsuperest/(classice)
Syllabificatio phonetica: su·per·est — morphologica: super-est

Loci

+/-
P. Ovidius Naso -42…+18Aulus Cornelius Celsus 30 C. Plinius Secundus 23-79 Decimus Iunius Iuvenalis
100-128
antiq. class.class. I II III IV V VI VII VIII IX X XI XII XIII XIV XV XVI XVII XVIII XIX XX XXI

Latinitas Romana

+/-

class.

  • i nunc, claude fores, custos odiose puellae,
et centum duris postibus obde seras!
quid tuti superest, cum nominis extat adulter,
et credi quod non contigit esse, cupit?
nos etiam veros parce profitemur amores,
tectaque sunt solida mystica furta fide.
parcite praecipue vitia exprobrare puellis,
utile quae multis dissimulasse fuit.
nec suus Andromedae color est obiectus ab illo,
mobilis in gemino cui pede pinna fuit. —Ars amatoria Ovidii Nasonis [1][2]

class.

  • Superest ut ad extremas partes corporis veniam, quae articulis inter se conseruntur. Initium a coxis faciam. Harum ingens dolor esse consuevit, isque hominem saepe debilitat et quosdam non dimittit; eoque id genus difficillime curatur, quod fere post longos morbos vis pestifera huc se inclinat; quae ut illas partes liberat, sic hanc, iam ipsam quoque adfectam, prehendit. —De Medicina Celsi [3]

saec. I.

  • itaque umbilici, quem gnomonem appellant, umbra in Aegypto meridiano tempore aequinoctii die paulo plus quam dimidiam gnomonis mensuram efficit, in urbe Roma nona pars gnomonis deest umbrae, in oppido Ancona superest quinta tricesima, in parte Italiae, quae Venetia appellatur, isdem horis umbra gnomoni par fit. —Naturalis historia Plinii [4][2]

Latinitas postclassica

+/-

saec. II.

  • difficile est saturam non scribere. nam quis iniquae
tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se,
causidici nova cum veniat lectica Mathonis
plena ipso, post hunc magni delator amici
et cito rapturus de nobilitate comesa
quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat
Carus et a trepido Thymele summissa Latino;
cum te summoveant qui testamenta merentur
noctibus, in caelum quos evehit optima summi
nunc via processus, vetulae vesica beatae? —Saturae D. Iuni Iuvenalis [5][2]

Fontes

  1. 1.0 1.1 Publius Ovidius Naso - Ars amatoria. (Bibliotheca Augustana): Liber secundus, versus 637 — superest
  2. 2.0 2.1 2.2 2.3 Vicicitatio: superest.
  3. Aulus Cornelius Celsus, De Medicina - Libri Octo. (Teubner, Lipsiae MDCCCLIX). Liber quartus, XXIX. [1] — superest
  4. 4.0 4.1 Gaius Plinius Secundus, Naturalis historiae libri XXXVII. (Teubner, Lipsiae 1892-1909). Bibliotheca Augustana: Liber secundus, cap. 74, [182] — superest
  5. 5.0 5.1 Decimus Iunius Iuvenalis, Saturae. (Ed. brevique adnotatione critica instr. W. V. Clausen, Oxford 1959). Satura I, versus 35 — superest
  NODES