Alexander Gauland (natus Chemnicii die 20 Februarii 1941) est rerum politicarum peritus Germanicus factionis AfD.

Wikidata Alexander Gauland
Res apud Vicidata repertae:
Alexander Gauland: imago
Alexander Gauland: imago
Nativitas: 20 Februarii 1941; Chemnicium
Patria: Germania, Res publica Democratica Germanica

Familia

Genitores: Alexander Gauland;
Proles: Dorothea Gauland

Iuventus et munus

recensere

Gauland, filius legati vigilum, tempore regiminis Communisticae in urbe patria scholam frequentabat neque autem eipropter patris munere apud universitatem studere licuit. Itaque anno 1959 in Germaniam occidentalem fugit. Ab anno 1960 historiae rebus politicis atque iurisprudentiae apud universitates Marpurgensem et Giessensem studebat. Anno1966 primam, anno 1971 secundam probationem accepit et doctor iurispudentiae promotus est. Annis 19701972 pro magistratu diurnariorum consilii ministrorum foederalem Germaniae operam dedit, tum legatus apud consulatum Germaniae Edinburgi. Annis 1974 et 1975 pro fractione CDU/CSU in Dieta Foederali Germaniae operam dedit. Annis 19912005 editor diurni Märkische Allgemeine (Latine Diarium Generale Marchense) erat.

Cursus honorum

recensere

Gauland ab anno 1973 sodalis factionis CDU erat. Anno 1977 secretarius Gualterii Wallmann factus est, qui tum magister civium Francofurti ad Moenum, postea minister foederalis erat. Anno 1987 secretarius statalis in cancellaria statali Hassiae factus est. Una cum Conrado Adam et Bernhardo Lucke anno 2013 factionem "Wahlalternative 2013" condidit, quae mox pars Alternativae pro Germania (AfD) facta est. Gauland praeses AfD Brandenburgi et anno 2014 legatus ad senatum terrae eius civitatis electus est. Anno 2017 una cum Alicia Weidel candidatus summus ad electionem Dietam Foederalem Germaniae factus et die 24 Septembris 2017 legatus electus est. Die 26 Septembris una cum ea praeses legatorum AfD in Dieta Foederali electus est[1]. E die 2 Decembris 2017 una cum Georgio Meuthen factionem totam AfD ducit[2].

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum Gauland spectant.
  NODES