Alofi est caput insulae Niue, civitatis sui iuris in Oceano Pacifico sitae. Quia numerus civium est 581 (census 2006), Alofi est secundum a minimo capite nationali per numerum hominum, post Ngerulmud, caput Palauense. Urbs ex duobus vicis constat: Aliofi Septentrionale (147 incolae) et Alofi Meridianum (434 incolae), ubi praetorium administrationis patet.[1]

Wikidata Alofi (Niue)
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Niue
Locus: 19°3′22″S 169°55′16″W
Numerus incolarum: 597
Zona horaria: UTC-11
Situs interretialis
Nomen officiale: Alofi

Gestio

Procuratio superior: Niue

Geographia

Superficies: 46.48 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Alofi (Niue): situs
Alofi (Niue): situs

Geographia

recensere

Alofi in medio Sinu Alofi in occidentali insulae litore situm est, prope solum foramen in scopulo curalli quod insulam circumcludit. Sinus circa 30 centesimas longitudinis insulae (circa septem chiliometra) patet, a Puncto Halagigie ad meridiem versus ad Punctum Makapu ad septentriones versus.

Historia

recensere

Mense Ianuario 2004, Niue typhonum marinum Hetam passus est, qui omnem insulam severe laesit, permulta aedificia destruens, inter quae valetudinarium, et duos homines necans. Tempestate peracta, aedificia administrationis ad Fonuakula commota est, locum periculo minus obiectum, 3 chiliometra ad interiorem insulae partem a litore occidentali.[2] Hic locus iam est intra fines Alofi Meridiani.

Alofi clima silvae pluviae tropicae habet secundum Köppenianam climatis classificationem, sine manifesto tempore sicco. Urbi a Iunio ad Septembrem est tempus singulariter siccius; omnes autem menses plus quam 60 millimetra pluviae patiuntur, per doctrinam finis mensis temporis sicci. Sicut aliae urbes quibus hoc clima est, temperaturae stabiliores per annum manent, circa 25 gradus Celsius.

Regio ab Aeroportu Internationali Niueano adiuvatur, multaeque viae, et stratae et argillaceae, urbem traiciunt.[3]

  1. Vide Siosikeu p. 4
  2. East-West Center
  3. Niue Intl.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Alofi (Niue) spectant (Alofi (Niue), Alofi).


  NODES
admin 2
COMMUNITY 1
INTERN 1