Antonius Blair
Antonius Blair (Anglice Anthony Charles Lynton Blair, saepius Tony Blair), anno 1953 natus, est politicus Britannicus, qui dux Factionis Laboris Britannicae ab 1994 ad 2007 et primus minister Elizabethae II reginae in Britanniarum Regno ab 1997 ad 2007 fuit.
Patria: Britanniarum Regnum
Familia
Coniunx: Cherie Blair
Proles: Euan Blair, Nicholas Blair, Kathryn Blair, Leo George Blair
Insignia heraldica
Vita
recensereAntonius Blair Edimburgi in Scotia natus est die 6 Maii 1953. Alumnus est Collegii Fettes in urbe natali atque Collegii Sancti Ioannis apud Oxonienses.
Die 9 Iunii 1983, socius Camerae Communium pro municipio Sedgefield factus est, et usque ad diem 27 Iunii 2007 mansit. Primus minister Britanniarum die 2 Maii anno 1997 factus est: Factio Laboris, cuius dux erat, in electionibus generalibus annis 1997, 2001, et 2005 vicit.
Anno 2003, possessionis Saddami Hussein 'armorum magni exitii' causa falsa, patriam suam in bello Iracensi duxit.
Officio auctoritateque gubernandi depositis, legatus pro Palaestina a Civitatibus Foederatis Americae, Russia, Unione Europaea, et Consociatione Nationum nominatus est.
Blair anno 1997 se "admodum rectum hominem" esse confessus est. Se cum Ecclesia Catholica adultus consociavit.
Scripta Antonii Blair
recensere- 1996 : New Britain: my vision of a young country. Londinii: Fourth Estate. ISBN 1-85702-436-2
Bibliographia
recensere- Mark Perryman, ed., The Blair Agenda. Londinii: Lawrence and Wishart, 1996. ISBN 0-85315-843-6
Nexus externus
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Antonium Blair spectant. |
Lexica biographica: • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Parlamentum Britannicum |
- De Antonio Blair in pagina officialis administrationis Regni Uniti.