Argumentum ad hominem est conclusio fallaciae, quae non ad id pertinet quod pronuntiatum alterius partis continet, sed talem palam facit naturam animi aut circumstantiam rerum, quae adversario fidem abroget dicendique potestatem imminuat. Omnino argumentum ad hominem pertinens talem hominum conversationem requirit, qua mores, scientia, prudentia adversarii in quaestionem vocentur eo consilio, ut per personam ipsa res diluatur. Constat quidem, si rationem respiciamus, argumentum ad hominem pertinens non solum in vituperationem sed etiam in laudem hominis dici. Omnino quidem argumentum ad hominem dictum in malam partem intellegi et in hominem invehi solet.

Quis resistere potest argumento ... etiam ad hominem attento?

Argumentorum genera

recensere

Argumentum ad hominem pertinens hodie terminus complexivus habetur, qui multiplices argumentandi modos inter se similes complectitur. Omnino quinque genera distingui solent:[1]

  1. invectivum
  2. ex concessis (sc. principiis) vel ex circumstantia
  3. inclinatio voluntatis
  4. venenatio putei
  5. tu quoque

De quibus tria prima maximi momenti sunt.

Argumentum invectivum

recensere

Primum exemplar argumenti ad hominem pertinentis est, cum adversarius in indolem animive adfectum argumentatoris argumentatricisve invehitur audientibus persuasurus, ut verbis huius fides non sit facienda:

IVLIA: "Me quidem valde piget redituum differentias ferre. Moderatori societatis nostrae merces decemplex, autocinetum telephonulumque intellegens aliaque commoda operae condicione concessa sunt, operariis autem salarium, quo aegre salem emere possunt. Quod non videtur iustum!"
IVLVS: "Invida loqueris, o Iulia! Quis tanto studio convicianti credat?"

Sed fieri potest, ut Iulia alias causas sententiae suae haberet quam invidentiam. Itaque Iulii in animum Iuliae invectio sinceritate carere videtur. Argumentum in hominem invectum, quamquam certe interdum rationi consentaneum esse potest, saepe quidem praecipitem et lubricam persuadendi rationem facit. Simplex in hominem invectio aut de veracitate aut de prudentia aut de scientia aut de moribus argumentatoris dubitat.[2]

Ex concessis / ex circumstantia

recensere

Etiam de argumento ad hominem pertinenti agitur, cum aliquis alterius persuasiones religiosas aut alias opiniones ideologicas usurpat easque, etsi ipse dissentiat, ad sua consilia arte adhibet:

IVLIA: "Equidem puto omnem vitam per se dignam esse, quae servetur."
IVLVS: "Quodsi putas omnem vitam per se dignam esse, etiamne muscarum et ricinorum et streptococcorum vitam magno in honore habes?"

Qui argumentandi modus ex concessis appellatur,[3] quoniam adversarius ex principibus ab altera parte iam dicendo aut faciendo concessis argumentum concludit. Quod argumentandi genus etiam ad hortandum adhiberi potest, ut apud Livium, qui Hannibalem facit exercitum suum variis ex gentibus mixtum multimodis hortantem:

"Varia adhortatio erat in exercitu inter tot homines quibus non lingua, non mos, non lex, non arma, non vestitus habitusque, non causa militandi eadem esset. auxiliaribus et praesens et multiplicata ex praeda merces ostentatur; Galli proprio atque insito in Romanos odio accenduntur; Liguribus campi uberes Italiae deductis ex asperrimis montibus in spem victoriae ostentantur; Mauros Numidasque Masinissae impotenti futuro dominatu terret; aliis aliae spes ac metus iactantur. Carthaginiensibus moenia patriae, di penates, sepulcra maiorum, liberi cum parentibus coniugesque pavidae, aut excidium servitiumque aut imperium orbis terrarum, nihil aut in metum aut in spem medium, ostentatur."[4]

Talis persuadendi ratio tamquam soliloqua disputatio est omnium tacito consensu facta. Hannibal enim gregalibus usus affectionibus milites suos hortatur: sicut Ligures monticolas fertiles campos capessentes, nisi huic conatui interfuerint, inconsequenter acturos esse ostendit. Eiusdem generis est argumentum ex circumstantia sumptum: cum dicta cum actis discrepant cuiusdam hominis, non est, cur dictis fides fiat. Itaque de hac re Seneca:

"«Aliter» inquis «loqueris, aliter vivis.» Hoc ... Platoni obiectum est, obiectum Epicuro, obiectum Zenoni; omnes enim isti dicebant non quemadmodum ipsi viverent, sed quemadmodum esset et ipsis vivendum."[5]

Non solum in philosophia sed etiam in vita cotidiana circumstantiae exsistunt, in quibus altera pars alteri aliquod praecipit consilium quod ipse non videtur sequi. Quae repugnantia — licet consilium morale per se rationi conveniens sit — aliquantum de fide argumenti detrahet. Exemplum ab auctoribus frequentatum est parens, qui liberis suis praecipit, ut tabaco, quod periculosissimum sit, abstineant, quamquam ipse fumator perpetuus est.[6] Cui liberi iusto iure «Ecce adest suasor optimus!» respondere possint, quamquam de bonitate ipsius consilii dubium non est.

Inclinatio voluntatis

recensere

Si quis alteram partem id, quod suam rem agat, subaccusat, tum re vera arguit huic obliquam et iniquam animi inclinationem esse, quae impediat, quominus quod dicit probetur. Quod argumentum ad hominem pertinens ex circumstantia hominis adsumitur.

IVLVS: "In hac regione ne una quidem opus est electrificina pneumatica."
IVLIA: "Non scilicet opus est! Ipse enim in ea regione habitas."

Talis animi inclinationis adlegatio fidem conlocutoris dubio obumbrat — quae enim argumentandi forma Anglice nimby[7] appellatur — namque argumento ex inclinatione animi capto id agitur, ut altera pars ab hac argumentatione excludatur. Talis argumentandi ratio, si praesertim communi commodo consulendum est, vim magnam habet.[8]

Venenatio putei

recensere

Extrema in hominem invectionis forma est, cum altera pars in eum redigitur statum, in quo se credibiliter defendere nequaquam potest.

IVLIA: "Quotienscumque ego tibi aliquid dico, totiens tu mihi contra dicis."
IVLVS: "Eheu, iniuste loqueris, o Iulia. Equidem semper, ne tibi displiceam, caveo."
IVLIA: "Viden? Cum ita dicis, me recte sentire probas!"

Altera pars, quidquid responderit, incredibilitatis damnatus est, quod nulla alia nisi sua propria et quidem ideologica et ambitiosa ratione praeiudicata respondere videtur. Qui argumentandi modus infestus venenatio putei appellatur. Quae appellatio originem a medio aevo trahit, cum Iudaei in omnium invidia erant. Si puta pestilentia gravis in civitatem incidit, Iudaei "puteorum venenatorum" accusabantur. Hac argumentandi ratione alteri parti facultas respondendi detrahitur. Constat cardinalem Newman primum de "venenatione putei" locutum esse, cum controversiam habebat cum Carolo Kingsley, qui dicebat eum, quod clericus Romano-catholicus esset, numquam Veritatem ante omnia positurum esse. Newman autem demiratus, quomodo posthac ipse aut quisquam clericus Romano-caatholicus se defendere posset, reclamavit huiusmodi praeiudicio sermonis puteum venenari. Quo enim modo possit credibiliter quidquam dicere, cum de sua incredibilitate a Kingsley iam praeiudicatum sit?

Tu quoque

recensere

Etiam ad hominem pertinet seductio conloquii, quae "tu quoque" appellatur.[9] Altera pars in statum difficilem adducta delictum aliquod aut aliud vitium adversarii proferendo se expedire conatur. Puta scelestum quendam hominem ab custodibus publicis comprehensum furti accusari, quod aurilegulum despoliaverit. Cum de facinore acriter interrogaretur, accusatus ille interrogatori, quem iam prius cognoverat, "tu quoque" inquit "in adulterio deprehensus es!" Quae admonitio ad hominem conlineata, etiam si verum sit, nihil ad praesentem causam pertineat. Nihil nisi seductio conloquii est.

Sunt etiam aliae conloquii seductiones, quae quidem non tanta vi ad hominem pertinere videntur, si puta ille furti accusatus interrogatori "ut vales?" responderit. Sed hoc iam finem argumenti nostri transcendere videtur.

  1. Walton (1998: 248-263); cf. Krabbe & Walton (1993); Eemeren & Grootendorst (1993)
  2. Walton (1998: 215)
  3. Walton (1996; 2004)
  4. Liv. 30.33.8-11
  5. Sen. Beat. 7.18.1.
  6. Walton (1998: 6-11; 2001: 211-212)
  7. Plene: "not in my backyard" ('non in meo propatulo').
  8. Walton (1998: 228)
  9. Cf. Luc. 6:42 "Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies, ut educas festucam, quae est in oculo fratris tui."
  NODES