Aristagoras (natus saeculo sexto a.C.n., interfectus anno 497 a.C.n.) fuit tyrannus Mileti.

Aristagoras initio se clientem Persarum fidelem praebuit. Cum frustra Naxum insulam, quae se ab imperio Persico abruperat, recuperare studuisset, ne a Persis poena afficeretur circa annum 500 a.C.n. consilium iniit seditionem in Ionia facere ac Persis bellum inferre. Consilia ambitiosa consensu demi Milesii capta ad irritum ceciderunt: Seditio ab exercitu Persico Harpago duce oppressa urbesque Graecae Asiae Minoris a Persis iterum captae sunt.

Deinde Aristagoras una cum colonis Thraciam effugit, ubi anno 497 a.C.n. pugnans prope urbem posteriorem Amphipolim interfectus est.

Nexus interni

  NODES
INTERN 1