Batrachomyomachia (Graece Βατραχομυομαχία, scilicet Ranarum et murium pugna) est carmen epicum Graecum antiquum parodicum. Saepe ipsi Homero antiqui eam adscripserunt, ut in Vita Homeri Herodoto adscripta, vel Pigreti Halicarnasseo[1]. Nunc saepe aetate Alexandrina vel etiam Romana composita esse putatur.

Batrachomyomachiae pagina prima ex editione Danielis Heinsii, Amstelodamii 1726

Argumentum

recensere

Psicharpax (i.e. qui frusta rapit) mus nobilis a Physignatho (qui buccas inflat) ranarum rege in hospitium invitatur. Quem, ut ad domum ipsius aquaticam pervenire possit, Physignathus se tergo per undas vecturum esse promittit. Hydrus subito apparens utrique terrorem inicit et rana, ut consuevit, aquis se immergit, mus autem natare nesciens fluctibus obruitur non sine diris, quas ranae imprecatur. Has ubi aliquis e muribus in ripa forte ambulans audivit, muribus civibus suis rem defert et ad bellum eos instigat. Iuppiter Minervae proposuit, ut mures, qui in templo eius habitant, defenderet, sed dea negavit. In proelio mures fortiores sunt et ranae periturae erant, nisi Iuppiter monstra incognita terribilia (sed lector cancros agnoscere potest) contra mures misit.

Editiones et versiones

recensere

Editio Batrachomyomachiae Brixiana anni 1474 primus liber Graecus impressus fuisse videtur[2]. Inter lineas Graecas in hoc libro versio Latina oratione soluta impressa est, in altera pagina versio hexametrica Caroli Aretini. Anno 1475 versio Aretini Venetiae iterum impressa est[3]. Etiam versionem oratione soluta a Raphaele Volaterrano factam et ab Aldo Manutio editam indicare possumus[4] et versionem Andreae Divi (1537) et versiones hexametricas Simonis Lemnii[5] et Francisci Alegrii[6]. Elisii Calentii imitatio nota est.

  1. Suda s.v. Πίγρης; Plutarchi de Herodoti malignitate, 43; eiusdem Moralia, 873.
  2. E. Layton, The First Printed Greek[nexus deficit]. Journal of the Hellenic Diaspora. 1973. Pp. 63-78. (Anglice)
  3. Caroli Aretini versio; cf. eandem versionem Vindobonis anno 1516 editam, ubi Ioannes Capnio metaphrastes nominatus est.
  4. Homeri ... Odysseae libri 24. Raphaele Volaterrano interprete ... Homeri Batrachomyomachia, id est, Ranarum & murium pugna, Aldo Ma. Ro. interprete, ad uerbum ferè tralata... 1528"; cf. versionem in editione Heinsii.
  5. Batrachomyomachia, Homeri poema ... A Leonharto Lycio editum ..., accesserunt Philippi Melanchthonis... et Symonis Lemnii conversio versibus heroicis, Lipsiae, s. a. (p.73 apud Google Books)
  6. Homeri Batrachomyomachia Latinis carminibus expressa, nonnullis additis, Mexicopoli 1789.

Nexus externi

recensere
  NODES
HOME 6
languages 1
mac 9
os 8
text 2