Boulder (nomen Anglicum. Latine fortasse Lithopolis)[1] est urbs civitatis Coloratensis in Civitatibus Foederatis Americae. Hac in urbe Universitas Colorati, omnium civitatis universitatum maxima, atque Universitas Naropa, conditae sunt.

Via Margarita in urbe Boulder

Historia

recensere

Saeculo XIX multae Indorum Americanorum gentes saepe hac in regione apud colles hiemaverunt. Princeps Niwot, natioque sua, et nationes Uta, Cheyenne, Comanche, Siouxque hic incolaverunt.

 
Montes Flatirons super urbem

Primum homines Europeani hic ad aurum inveniendum anno 1858, cum Boulder pars Territoriae Nebraskae fuit, migraverunt. Schola prima anno 1860 condita est, tum ineunte anno Territoria Colorati ipsa. Anno 1871, Boulder condita est, atque huc ferrivia anno 1873 venit. Anno 1876, Territorium Colorati factum est civitas, et eodem anno Universitas Colorati condita est.

Res cuniculariae, praesertim pro auro, argento, carboneque, maximi momenti hac in communitate usque annis 1900 fuerunt. Defectione ab anno 1910 usque ad annum 1915 cuniculariorum orta, exercitus huc ad vigilandas venit.

  1. "Lithopoli Coloratensi" cas. loc. (p. 169 apud Google Books)

Nexus externi

recensere
  NODES
languages 1
text 1